|
Inter opuscula quae S. Augustinus nondum presbyter (quam dignitatem
anno 391 adeptus est) emisit in lucem, postremum in
Retractationibus locum assignat libro de vera Religione; quem idcirco
ad annum 390 referendum censemus. Jam ante annos aliquot hujus
argumenti tractationem Romaniano civi suo et Maecenati pollicitus
erat, uti meminit capite septimo, numero duodecimo. Id vero in se
receperat scribens anno 386 contra Academicos, libro secundo,
capite tertio, numero octavo. Porro in epistola decima quinta, ad
Romanianum, numero primo, confectum a se opus memorat, ipsi
propediem transmittendum.
Evodium postea de existentia Dei dubia quaedam proponentem ad huncce
librum remittit in epistola centesima sexagesima secunda, numero
secundo; patetque ex epistola vigesima septima, numero quarto, ad
Paulinum, eumdem librum unum esse ex quinque illis, quos
Pentateuchum contra Manichaeos appellat Paulinus, qui eos ab Alypio
dono acceperat, et quorum occasione in laudem Augustini sic exclamat
in epistola vigesima quinta, numero primo: O vere sal terrae, quo
praecordia nostra, ne possint saeculi vanescere errore, condiuntur!
O lucerna digne supra candelabrum Ecclesiae posita, quae late
catholicis urbibus de septiformi lychno pastum oleo laetitiae lumen
effundens, densas licet haereticorum caligines discutis, et lucem
veritatis a confusione tenebrarum, splendore clarifici sermonis
enubilas! etc. Certe liber de vera Religione, si quis alius, hoc
elogium Augustino demerebatur. Etsi enim recens tum, cum eum
scripsit, in verae religionis partes perductus esset, nec alio quam
christiani catholici nomine praeditus; eo tamen sublimi modo
christianae religionis sacramenta exponit, o positorumque dogmatum in
primis Manichaeorum revellit fundamenta, ut jam tum absolutissimi
doctoris et strenuissimi episcopi vices impleverit.
|
|