CAPUT VIII. Quae primo auctoritate ducti credidimus, postmodum ratione intelligimus. Haeretici prosunt Ecclesiae.

14. Quo cognito, satis apparebit quantum homo assequi potest, quam necessariis et invictis et justis legibus, Deo et Domino suo cuncta subjecta sint: ex quo illa omnia, quae primo credidimus, nihil nisi auctoritatem secuti, partim sic intelliguntur, ut videamus esse certissima; partim sic, ut videamus fieri posse, atque ita fieri oportuisse, doleamusque illos haec non credentes, qui nos antea credentes irridere, quam nobiscum credere maluerunt. Non enim jam illa hominis sacrosancta susceptio, et Virginis partus, et mors Filii Dei pro nobis, et resurrectio a mortuis, et in coelum ascensio, et consessus ad dexteram Patris, et peccatorum abolitio, et judicii dies, et corporum resuscitatio, cognita aeternitate Trinitatis et mutabilitate creaturae, creduntur tantum, et non etiam judicantur ad summi Dei misericordiam, quam generi humano exhibet, pertinere.

15. Sed quoniam verissime dictum est, Oportet multas haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19); utamur etiam isto divinae providentiae beneficio. Ex his enim hominibus haeretici fiunt, qui etiamsi essent in Ecclesia, nihilominus errarent. Cum autem foris sunt, plurimum prosunt, non verum docendo, quod nesciunt; sed ad verum quaerendum carnales, et ad verum aperiendum spirituales catholicos excitando. Sunt enim innumerabiles in Ecclesia sancta Deo probati viri, sed manifesti non fiunt inter nos, quamdiu imperitiae nostrae tenebris delectati dormire malumus, quam lucem veritatis intueri. Quapropter multi, ut diem Dei videant et gaudeant, per haereticos de somno excitantur. Utamur ergo etiam haereticis non ut eorum approbemus errores, sed ut catholicam disciplinam adversus eorum insidias asserentes, vigilantiores et cautiores simus, etiamsi eos ad salutem revocare non possumus.