|
16. Credo autem affuturum Deum, ut ista scriptura, praecedente
pietate, legentibus bonis, non adversus unam aliquam, sed adversus
omnes pravas et falsas opiniones possit valere. Contra eos tamen
potissimum est instituta, qui duas naturas ve. substantias singulis
principiis adversus invicem rebelles esse arbitrantur. Offensi enim
quibusdam rebus, et rursus quibusdam delectati, non earum quibus
offenduntur, sed earum quibus delectantur, volunt esse auctorem
Deum. Et cum consuetudinem suam vincere nequeunt, jam carnalibus
laqueis irretiti, duas animas esse in uno corpore existimant: unam de
Deo, quae naturaliter hoc sit quod ipse; alteram de gente
tenebrarum, quam Deus nec genuerit, nec fecerit, nec protulerit,
nec abjecerit; sed quae suam vitam, suam terram, suos fetus et
animalia, suum postremo regnum habuerit, ingenitumque principium; sed
quodam tempore adversus Deum rebellasse, Deum autem cum aliud quod
faceret non haberet, et quomodo aliter posset hosti resistere non
inveniret, necessitate oppressum misisse huc animam bonam, et quamdam
particulam suae substantiae, cujus commixtione atque miscela hostem
temperatum esse somniant, et mundum fabricatum.
17. Neque nunc opiniones eorum refellimus, quod partim jam
fecimus, partim quantum Deus siverit faciemus: sed in hoc opere
quomodo adversus eos fides catholica tuta sit, et quomodo non
perturbent animum ea quibus commoti homines in eorum cedunt sententiam,
rationibus quas Dominus dare dignatur, quantum possumus demonstramus.
Illud sane in primis tenere te volo, qui bene nosti animum meum, non
hoc me fugiendae arrogantiae gratia quasi solemniter dicere, quidquid
in his litteris erroris inveniri poterit, hoc solum mihi esse
tribuendum; quidquid autem verum et convenienter expositum, uni omnium
bonorum munerum largitori Deo.
|
|