|
18. Quamobrem sit tibi manifestum atque perceptum, nullum errorem
in religione esse potuisse, si anima pro Deo suo non coleret animam,
aut corpus, aut phantasmata sua , aut horum aliqua duo conjuncta, aut
certe simul omnia: sed in hac vita societati generis humani sine dolo
temporaliter congruens, aeterna meditaretur, unum Deum colens; qui
nisi permaneret incommutabilis, nulla mutabilis natura remaneret.
Mutari autem animam posse, non quidem localiter, sed tamen
temporaliter, suis affectionibus quisque cognoscit. Corpus vero et
temporibus et locis esse mutabile, cuivis advertere facile est.
Phantasmata porro nihil sunt aliud quam de specie corporis corporeo
sensu attracta figmenta: quae memoriae mandare ut accepta sunt, vel
partiri, vel multiplicare, vel contrahere, vel distendere, vel
ordinare, vel perturbare, vel quolibet modo figurare cogitando
facillimum est, sed cum verum quaeritur, cavere et vitare difficile.
19. Non ergo creaturae potius quam Creatori serviamus, nec
evanescamus in cogitationibus nostris, et perfecta religio est .
Aeterno enim Creatori adhaerentes, et nos aeternitate afficiamur
necesse est. Sed quia hoc anima peccatis suis obruta et implicata,
per seipsam videre ac tenere non posset, nullo in rebus humanis ad
divina capessenda interposito gradu, per quem ad Dei similitudinem a
terrena vita homo niteretur, ineffabili misericordia Dei temporali
dispensatione per creaturam mutabilem, sed tamen aeternis legibus
servientem, ad commemorationem primae suae perfectaeque naturae,
partim singulis hominibus, partim vero ipsi hominum generi subvenitur.
Ea est nostris temporibus christiana religio, quam cognoscere ac
sequi, securissima ac certissima salus est .
20. Defendi autem adversus loquaces, et aperiri quaerentibus,
multis modis potest; omnipotente ipso Deo per seipsum demonstrante
quae vera sunt, et ad haec intuenda et percipienda bonas voluntates per
bonos Angelos et quoslibet homines adjuvante. Eo modo autem quisque
utitur, quem videt congruere iis cum quibus agit. Ego itaque diu
multumque considerans quales oblatrantes, et quales quaerentes expertus
sim, vel qualis ipse, sive cum latrarem, sive cum quaererem,
fuerim; hoc modo mihi utendum putavi. Quae vera esse perspexeris,
tene, et Ecclesiae catholicae tribue; quae falsa, respue, et mihi
qui homo sum ignosce; quae dubia, crede, donec aut respuenda esse,
aut vera esse, aut semper credenda esse, vel ratio doceat, vel
praecipiat auctoritas. Intende igitur in haec quae sequuntur,
diligenter et pie, quantum potes: tales enim adjuvat Deus .
|
|