|
23. Hoc autem pacto vita carnalis et terrena efficitur, et ob hoc
etiam caro et terra nominatur; et quamdiu ita est, regnum Dei non
possidebit, et eripitur ei quod amat. Id enim amat quod et minus est
quam vita, quia corpus est; et propter ipsum peccatum, quod amatur
fit corruptibile, ut fluendo deserat amatorem suum, quia et ille hoc
amando deseruit Deum. Praecepta enim ejus neglexit dicentis: Hoc
manduca, et hoc noli (Gen. II, 16, 17). Trahitur ergo ad
poenas: quia diligendo inferiora, in egestate voluptatum suarum et in
doloribus apud inferos ordinatur. Quid est enim dolor, qui dicitur
corporis, nisi corruptio repentina salutis ejus rei quam male utendo
anima corruptioni obnoxiavit ? Quid autem dolor, qui dicitur animi,
nisi carere mutabilibus rebus, quibus fruebatur, aut frui se posse
speraverat? Et hoc est totum quod dicitur malum, id est, peccatum,
et poena peccati.
24. Si autem dum in hoc stadio vitae humanae anima degit, vincat
eas quas adversum se nutrivit cupiditates fruendo mortalibus, et ad eas
vincendas gratia Dei se adjuvari credat, mente illi serviens et bona
voluntate; sine dubitatione reparabitur, et a multis mutabilibus ad
unum incommutabile revertetur, reformata per Sapientiam non formatam,
sed per quam formantur universa, frueturque Deo per Spiritum
sanctum, quod est Donum Dei. Ita fit homo spiritualis omnia
judicans, ut ipse a nemine judicetur (I Cor. II, 15),
diligens Dominum Deum suum in toto corde suo, in tota anima, in tota
mente, et diligens proximum suum non carnaliter, sed tanquam seipsum.
Se autem spiritualiter diligit, qui ex toto, quod in eo vivit, Deum
diligit. In his enim duobus praeceptis tota Lex pendet, et
Prophetae (Matth. XXII, 37-40).
25. Inde jam erit consequens ut post mortem corporalem, quam
debemus primo peccato, tempore suo atque ordine suo hoc corpus
restituatur pristinae stabilitati , quam non per se habebit, sed per
animam stabilitam in Deo. Quae rursus non per se stabilitur, sed per
Deum quo fruitur; ideoque amplius quam corpus vigebit: corpus enim
per ipsam vigebit, et ipsa per incommutabilem veritatem, qui Filius
Dei unicus est; atque ita et corpus per ipsum Filium Dei vigebit,
quia omnia per ipsum. Dono etiam ejus, quod animae datur, id est
sancto Spiritu, non solum anima, cui datur, salva et pacata et
sancta fit, sed ipsum etiam corpus vivificabitur, eritque in natura
sua mundissimum. Ipse enim dixit: Mundate quae intus sunt, et quae
foris sunt munda erunt (Matth. XXIII, 26). Dicit et
Apostolus: Vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum
manentem in vobis (Rom. VIII, 11). Ablato ergo peccato,
auferetur et poena peccati: et ubi est malum? Ubi est, mors,
contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Vincit enim essentia
nihilum, et sic absorbetur mors in victoriam (I Cor. XV, 54,
55).
|
|