|
26. Nec aliquid sanctificatis malus angelus oberit, qui diabolus
dicitur; quia et ipse, in quantum angelus est, non est malus, sed in
quantum perversus est propria voluntate. Fatendum est enim, et
Angelos natura esse mutabiles, si solus Deus est incommutabilis: sed
ea voluntate qua magis Deum quam se diligunt, firmi et stabiles manent
in illo, et fruuntur majestate ipsius, ei uni libentissime subditi.
Ille autem angelus magis seipsum quam Deum diligendo, subditus ei
esse noluit, et intumuit per superbiam, et a summa essentia defecit,
et lapsus est: et ob hoc minus est quam fuit, quia eo quod minus erat
frui voluit, cum magis voluit sua potentia frui, quam Dei. Quanquam
enim non summe, tamen amplius erat, quando eo quod summe est,
fruebatur, quoniam Deus solus summe est. Quidquid autem minus est
quam erat, non in quantum est, sed in quantum minus est, malum est.
Eo enim, quo minus est quam erat, tendit ad mortem. Quid autem
mirum si ex defectu inopia, et ex inopia invidentia, qua diabolus
utique diabolus est?
|
|