|
Praemisso veram religionem non reperiri apud Paganos, neque in secta
ulla, praeterquam in catholica Ecclesia; mox divinae oeconomiae erga
humanam salutem historia (quod quidem christianae religionis ca ut ac
undamentum est) sic explicatur, ut Manichaeorum de duabus praesertim
naturis seu de mali origine et natu a errores revincantur. Igitur de
duplici via qua Deus hominibus consulit, auctoritate credentes ad
salutem vocans, intelligentes ratione. Quippe ratione subnixus homo
ex rebus inferioribus ad Deum evehitur: imo ad ipsum prosequendum
admonetur ex ipsis vitiis, de quorum triplici genere prolixum hic
sermonem instituit Augustinus; qui denique unum verum Deum, id est,
Trinitatem, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum vera religione
colendum esse concludit.
|
|