|
35. Sed dicis mihi: Quare deficiunt? Quia mutabilia sunt.
Quare mutabilia sunt? Quia non summe sunt. Quare non summe sunt?
Quia inferiora sunt eo a quo facta sunt. Quis ea fecit? Qui summe
est. Quis hic est? Deus incommutabilis Trinitas, quoniam et per
summam Sapientiam ea fecit, et summa benignitate conservat. Cur ea
fecit? Ut essent. Ipsum enim quantumcumque esse, bonum est; quia
summum bonum est summe esse. Unde fecit? Ex nihilo. Quoniam
quidquid est, quantulacumque specie sit necesse est ; ita etsi minimum
bonum, tamen bonum erit, et ex Deo erit. Nam quoniam summa species
summum bonum est, minima species minimum bonum est. Omne autem
bonum, aut Deus, aut ex Deo est. Ergo ex Deo est etiam minima
species. Sane quod de specie, hoc etiam de forma dici potest. Neque
enim frustra tam speciosissimum, quam etiam formosissimum in laude
ponitur. Id ergo est, unde fecit Deus omnia, quod nullam speciem
habet, nullamque formam; quod nihil est aliud quam nihil. Nam illud
quod in comparatione perfectorum informe dicitur, si habet aliquid
formae, quamvis exiguum, quamvis inchoatum, nondum est nihil, ac per
hoc id quoque in quantum est, non est nisi ex Deo.
36. Quapropter etiam si de aliqua informi materia factus est
mundus, haec ipsa facta est omnino de nihilo. Nam et quod nondum
formatum est, tamen aliquo modo ut formari possit inchoatum est, Dei
beneficio formabile est: bonum est enim esse formatum. Nonnullum ergo
bonum est et capacitas formae: et ideo bonorum omnium auctor, qui
praestitit formam, ipse fecit etiam posse formari. Ita omne quod
est, in quantum est; et omne quod nondum est, in quantum esse
potest, ex Deo habet. Quod alio modo sic dicitur: omne formatum,
in quantum formatum est; et omne quod nondum formatum est, in quantum
formari potest, ex Deo habet. Nulla autem res obtinet integritatem
naturae suae, nisi in suo genere salva sit. Ab eo autem est omnis
salus, a quo est omne bonum; at omne bonum ex Deo: salus igitur
omnis ex Deo.
|
|