CAPUT XIX. Bona sunt, sed non summa bona, quae vitiari possunt.

37. Hinc jam cui oculi mentis patent, nec pernicioso studio vanae victoriae caligant atque turbantur, facile intelligit, omnia quae vitiantur et moriuntur, bona esse, quanquam ipsum vitium, et ipsa mors, malum sit. Nisi enim salute aliqua privarentur, non eis noceret vitium vel mors: sed si non noceret vitium, nullo modo esset vitium. Si ergo saluti adversatur vitium, et nullo dubitante salus bonum est; bona omnia sunt, quibus adversatur vitium; quibus autem adversatur vitium, ipsa vitiantur: bona sunt ergo quae vitiantur; sed ideo vitiantur, quia non summa bona sunt. Quia igitur bona sunt, ex Deo sunt: quia non summa bona sunt, non sunt Deus. Bonum ergo quod vitiari non potest, Deus est. Caetera autem omnia bona ex ipso sunt, quae per seipsa possunt vitiari, quia per seipsa nihil sunt: per ipsum autem partim non vitiantur, partim vitiata sanantur .