|
38. Est autem vitium primum animae rationalis, voluntas ea faciendi
quae vetat summa et intima veritas. Ita homo de paradiso in hoc
saeculum expulsus est, id est ab aeternis ad temporalia, a copiosis ad
egena, a firmitate ad infirma: non ergo a bono substantiali ad malum
substantiale, quia nulla substantia malum est; sed a bono aeterno ad
bonum temporale, a bono spirituali ad bonum carnale, a bono
intelligibili ad bonum sensibile, a bono summo ad bonum infimum. Est
igitur quoddam bonum, quod si diligit anima rationalis, peccat; quia
infra illam ordinatum est: quare ipsum peccatum malum est, non ea
substantia quae peccando diligitur. Non ergo arbor illa malum est,
quae in medio paradiso plantata scribitur, sed divini praecepti
transgressio. Quae cum consequentem habet justam damnationem,
contingit ex illa arbore, quae contra vetitum tacta est, dignoscentia
boni et mali: quia cum suo peccato anima fuerit implicata, luendo
poenas, discit quid intersit inter praeceptum quod custodire noluit,
et peccatum quod fecit; atque hoc modo malum, quod cavendo non
didicit, discit sentiendo; et bonum quod non obtemperando minus
diligebat, ardentius diligit comparando.
39. Vitium ergo animae est quod fecit, et difficultas ex vitio
poena est quam patitur; et hoc est totum malum. Facere autem et pati
non est substantia: quapropter substantia non est malum. Sic enim nec
aqua malum est, nec animal quod vivit in aere; nam istae substantiae
sunt: sed malum est voluntaria praecipitatio in aquam, et suffocatio
quam mersus patitur. Stilus ferreus alia parte qua scribamus, alia
qua deleamus, affabre factus est, et in suo genere pulcher, et ad
usum nostrum accommodatus. At si quispiam ea parte scribere qua
deletur, et ea velit delere qua scribitur, nullo modo stilum malum
fecerit, cum ipsum factum jure vituperetur: quod si corrigat, ubi
erit malum? Si quis repente meridianum solem intueatur, repercussi
oculi turbabuntur: num ideo aut sol malum erit aut oculi? Nullo
modo; sunt enim substantiae: sed malum est inordinatus aspectus, et
ipsa quae consequitur perturbatio; quod malum non erit, cum oculi
fuerint recreati, et lucem suam congruenter aspexerint. Neque cum
eadem lux quae ad oculos pertinet, pro luce sapientiae quae ad mentem
pertinet, colitur, ipsa fit malum: sed superstitio malum est, qua
creaturae potius quam Creatori servitur; quod malum omnino nullum
erit, cum anima recognito Creatore, ipsi uni se subjecerit, et
caetera per eum subjecta sibi esse persenserit.
40. Ita omnis corporea creatura, si tantummodo possideatur ab anima
quae diligit Deum, bonum est infimum, et in genere suo pulchrum;
quoniam forma et specie continetur: si autem diligatur ab anima quae
negligit Deum, ne sic quidem malum fit ipsa; sed quoniam peccatum
malum est, quo ita diligitur, fit poenalis dilectori suo, et eum
implicat aerumnis, et pascit fallacibus voluptatibus: quia neque
permanent, neque satiant, sed torquent doloribus. Quia cum ordinem
suum peragit pulchra mutabilitas temporum, deserit amantem species
concupita, et per cruciatum sentientis discedit a sensibus, et
erroribus agitat; ut hanc esse primam speciem putet, quae omnium
infima est, naturae scilicet corporeae , quam per lubricos sensus caro
male delectata nuntiaverit , ut cum aliquid cogitat, intelligere se
credat, umbris illusus phantasmatum. Si quando autem non tenens
integram divinae providentiae disciplinam, sed tenere se arbitrans,
carni resistere conatur; usque ad visibilium rerum imagines pervenit,
et lucis hujus quam certis terminis circumscriptam videt, immensa
spatia cogitatione format inaniter: et hanc speciem sibi futurae
habitationis pollicetur; nesciens oculorum concupiscentiam se trahere,
et cum hoc mundo ire velle extra mundum; quem propterea ipsum esse non
putat, quia ejus clariorem partem per infinitum falsa cogitatione
distendit. Quod non solum de hac luce, sed etiam de aqua, postremo
de vino, de melle, de auro, de argento, de ipsis denique pulpis,
vel sanguine, vel ossibus quorumlibet animalium, et caeteris hujusmodi
rebus facillime fieri potest. Nihil enim est corporis, quod non vel
unum visum possit innumerabiliter cogitari, vel in parvo spatio visum
possit eadem imaginandi facultate per infinita diffundi. Sed
facillimum est exsecrari carnem, difficillimum autem non carnaliter
sapere.
|
|