|
44. Quocirca, cum omnis anima rationalis aut peccatis suis misera
sit, aut recte factis beata; omnis autem irrationalis aut cedat
potentiori, aut pareat meliori, aut comparetur aequali, aut certantem
exerceat , aut damnato noceat; et omne corpus suae animae serviat,
quantum pro ejus meritis, et pro rerum ordine sinitur: nullum malum
est naturae universae, sed sua cuique culpa fit malum. Porro cum
anima per Dei gratiam regenerata, et in integrum restituta, et illi
subdita uni a quo est creata, instaurato etiam corpore in pristinam
firmitatem, non cum mundo possideri, sed mundum possidere coeperit,
nullum ei malum erit: quia ista infima pulchritudo temporalium
vicissitudinum, quae cum ipsa peragebatur, sub ipsa peragetur; et
erit, et scriptum est, Coelum novum et terra nova (Isai. LXV,
17, et Apoc. XXI, 1), non in parte laborantibus animis, sed
in universitate regnantibus. Omnia enim vestra, inquit Apostolus,
vos autem Christi, Christus autem Dei (I Cor. III, 22):
et, Caput mulieris vir, caput viri Christus; caput autem Christi
Deus (Id. XI, 3). Quoniam igitur vitium animae non natura
ejus, sed contra naturam ejus est, nihilque aliud est quam peccatum et
poena peccati; inde intelligitur nullam naturam, vel, si melius ita
dicitur, nullam substantiam sive essentiam malum esse. Neque de
peccatis poenisque ejus animae efficitur, ut universitas ulla
deformitate turpetur. Quia rationalis substantia, quae ab omni
peccato munda est, Deo subjecta, subjectis sibi caeteris dominatur.
Ea vero quae peccavit, ibi ordinata est, ubi esse tales decet, ut
Deo conditore atque rectore universitatis decora sint omnia. Et est
pulchritudo universae creaturae per haec tria inculpabilis; damnationem
peccatorum, exercitationem justorum, perfectionem beatorum.
|
|