|
46. Quoniam igitur divina providentia, non solum singulis hominibus
quasi privatim, sed universo generi humano tanquam publice consulit;
quid cum singulis agatur, Deus qui agit atque ipsi cum quibus agitur
sciunt. Quid autem agatur cum genere humano, per historiam commendari
voluit, et per prophetiam. Temporalium autem rerum fides, sive
praeteritarum, sive futurarum, magis credendo quam intelligendo
valet. Sed nostrum est considerare, quibus vel hominibus vel libris
credendum sit ad colendum recte Deum, quae una salus est. Hujus rei
prima disceptatio est, utrum iis potius credamus, qui ad multo deos,
an iis qui ad unum Deum colendum nos vocant. Quis dubitet eos
potissimum sequendos qui ad unum vocant, praesertim cum illi multorum
cultores, de hoc uno Domino cunctorum et rectore consentiant? et
certe ab uno incipit numerus. Prius ergo isti sequendi sunt, qui unum
Deum summum solum verum Deum, et solum colendum esse dicunt. Si
apud hos veritas non eluxerit, tum demum migrandum est . Sicut enim
in ipsa rerum natura major est auctoritas unius ad unum omnia
redigentis, nec in genere humano multitudinis ulla potentia est nisi
consentientis, id est unum sentientis: ita in religione qui ad unum
vocant, eorum major et fide dignior esse debet auctoritas.
47. Altera consideratio est dissensionis ejus quae de unius Dei
cultu inter homines orta est. Sed accepimus, majores nostros eo gradu
fidei , quo a temporalibus ad aeterna conscenditur, visibilia miracula
(non enim aliter poterant) secutos esse: per quos id actum est, ut
necessaria non essent posteris. Cum enim Ecclesia catholica per totum
orbem diffusa atque fundata sit, nec miracula illa in nostra tempora
durare permissa sunt, ne animus semper visibilia quaereret, et eorum
consuetudine frigesceret genus humanum, quorum novitate flagravit :
nec jam nobis dubium esse oportet iis esse credendum, qui cum ea
praedicarent quae pauci assequuntur, se tamen sequendos populis
persuadere potuerunt. Nunc enim agitur quibus credendum sit, antequam
quisque sit idoneus ineundae rationi de divinis et invisibilibus rebus;
nam ipsi rationi purgatioris animae, quae ad perspicuam veritatem
pervenit, nullo modo auctoritas humana praeponitur: sed ad hanc nulla
superbia perducit . Quae si non esset, non essent haeretici, neque
schismatici, nec carne circumcisi, nec creaturae simulacrorumque
cultores. Hi autem si non essent ante perfectionem populi, quae
promittitur, multo pigrius veritas quaereretur.
|
|