|
48. Dispensatio ergo temporalis, et medicina divinae providentiae,
erga illos qui peccato mortalitatem meruerunt, sic traditur. Primo
unius cujuslibet hominis nascentis natura, et eruditio cogitatur.
Prima hujus aetas infantia in nutrimentis corporalibus agitur, penitus
obliviscenda crescenti. Eam pueritia sequitur, unde incipimus aliquid
meminisse. Huic succedit adolescentia, cui jam propagationem prolis
natura permittit, et patrem facit. Porro adolescentiam juventus
excipit, jam exercenda muneribus publicis, et domanda sub legibus; in
qua vehementior prohibitio peccatorum, et poena peccantium serviliter
coercens, carnalibus animis atrociores impetus libidinis gignit, et
omnia commissa congeminat. Non enim simplex peccatum est, non solum
malum, sed etiam vetitum admittere. Post labores autem juventutis,
seniori pax nonnulla conceditur. Inde usque ad mortem deterior aetas
ac decolor, et morbis subjectior debilisque perducit. Haec est vita
hominis viventis ex corpore, et cupiditatibus rerum temporalium
colligati. Hic dicitur vetus homo, et exterior, et terrenus,
etiamsi obtineat eam quam vulgus vocat felicitatem, in bene constituta
terrena civitate, sive sub regibus, sive sub principibus, sive sub
legibus, sive sub his omnibus: aliter enim bene constitui populus non
potest, etiam qui terrena sectatur; habet quippe et ipse modum quemdam
pulchritudinis suae.
49. Hunc autem hominem, quem veterem et exteriorem et terrenum
descripsimus, sive in suo genere moderatum, sive etiam servilis
justitiae modum excedentem, nonnulli agunt totum ab istius vitae ortu
usque ad occasum. Nonnulli autem istam vitam necessario ab illo
incipiunt, sed renascuntur interius, et caeteras ejus partes suo
robore spirituali et incrementis sapientiae corrumpunt et necant, et in
coelestes leges, donec post visibilem mortem totum instauretur,
adstringunt. Iste dicitur novus homo, et interior, et coelestis,
habens et ipse proportione, non annis, sed provectibus distinctas
quasdam spirituales aetates suas. Primam in uberibus utilis
historiae, quae nutrit exemplis. Secundam jam obliviscentem humana,
et ad divina tendentem, in qua non auctoritatis humanae sinu
continetur, sed ad summam et incommutabilem legem passibus rationis
innititur. Tertiam jam fidentiorem, et carnalem appetitum rationis
robore maritantem, gaudentemque intrinsecus in quadam dulcedine
conjugali, cum anima menti copulatur, et velamento pudoris obnubitur,
ut jam recte vivere non cogatur, sed etiamsi omnes concedant, peccare
non libeat. Quartam jam idipsum multo firmius ordinatiusque facientem
et emicantem in virum perfectum, atque aptam et idoneam omnibus et
persecutionibus, et mundi hujus tempestatibus ac fluctibus sustinendis
atque frangendis. Quintam pacatam atque ex omni parte tranquillam,
viventem in opibus et abundantia incommutabilis regni summae atque
ineffabilis sapientiae. Sextam omnimodae mutationis in aeternam
vitam, et usque ad totam oblivionem vitae temporalis transeuntem in
perfectam formam, quae facta est ad imaginem et similitudinem Dei.
Septima enim jam quies aeterna est, et nullis aetatibus distinguenda
beatitudo perpetua. Ut enim finis veteris hominis mors est, sic finis
novi hominis vita aeterna. Ille namque homo peccati est, iste
justitiae.
|
|