|
50. Sicut autem isti ambo nullo dubitante ita sunt, ut unum eorum,
id est veterem atque terrenum, possit in hac tota vita unus homo
agere, novum vero et coelestem nemo in hac vita possit nisi cum
vetere; nam et ab ipso incipiat necesse est, et usque ad visibilem
mortem cum illo, quamvis eo deficiente, se proficiente, perduret:
sic proportione universum genus humanum, cujus tanquam unius hominis
vita est ab Adam usque ad finem hujus saeculi, ita sub divinae
providentiae legibus administratur, ut in duo genera distributum
appareat. Quorum in uno est turba impiorum, terreni hominis imaginem
ab initio saeculi usque ad finem gerentium. In altero, series populi
uni Deo dediti, sed ab Adam usque ad Joannem Baptistam terreni
hominis vitam gerentis servili quadam justitia: cujus historia Vetus
Testamentum vocatur, quasi terrenum pollicens regnum; quae tota nihil
aliud est quam imago novi populi, et Novi Testamenti pollicentis
regnum coelorum. Cujus populi vita interim temporalis incipit a
Domini adventu in humilitate, usque ad diem judicii, quando in
claritate venturus est. Post quod judicium, vetere homine exstincto,
erit illa mutatio quae angelicam vitam pollicetur: Omnes enim
resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51).
Resurget ergo pius populus, ut veteris hominis sui reliquias
transformet in novum. Resurget autem impius populus, qui ab initio
usque ad finem veterem hominem gessit, ut in secundam mortem
praecipitetur. Aetatum autem articulos, qui diligenter legunt,
inveniunt; nec zizania nec paleas perhorrescunt. Impius namque pio
vivit, et peccator justo, ut eorum comparatione alacrius, donec
perficiatur, assurgat.
|
|