|
51. Quisquis autem populi terreni temporibus usque ad illuminationem
interioris hominis meruit pervenire, genus humanum pro tempore
adjuvit, exhibens ei quod aetas illa poscebat, et per prophetiam
intimans id quod exhibere opportunum non erat: quales Patriarchae ac
Prophetae inveniuntur ab iis qui non pueriliter insiliunt , sed pie
diligenterque pertractant divinarum et humanarum rerum tam bonum, et
tam grande secretum. Quod etiam temporibus novi populi, a magnis et
spiritualibus viris Ecclesiae catholicae alumnis video cautissime
provideri: ne quid populariter agant, quod nondum esse temporis, ut
cum populo agatur, intelligunt; alimenta lactea large avidis
infirmioribus pluribus atque instanter infundunt, validioribus autem
cibis cum sapientibus paucis vescuntur. Sapientiam enim loquuntur
inter perfectos, carnalibus vero et animalibus, quamvis novis
hominibus, adhuc tamen parvulis, nonnulla obtegunt, sed nulla
mentiuntur. Non enim honoribus suis vanis consulunt et inanibus
laudibus; sed utilitati eorum cum quibus societatem vitae hujus inire
meruerunt. Haec enim lex est divinae providentiae, ut nemo a
superioribus adjuvetur ad cognoscendam et percipiendam gratiam Dei,
qui non ad eamdem puro affectu inferiores adjuverit. Ita de peccato
nostro, quod in homine peccatore ipsa natura nostra commisit, et genus
humanum factum est magnum decus ornamentumque terrarum, et tam decenter
divinae providentiae procuratione administratur, ut ars ineffabilis
medicinae ipsam vitiorum foeditatem in nescio quam sui generis
pulchritudinem vertat.
|
|