|
52. Et quoniam de auctoritatis beneficentia, quantum in praesentia
satis visum est, locuti sumus; videamus quatenus ratio possit progredi
a visibilibus ad invisibilia, et a temporalibus ad aeterna
conscendens. Non enim frustra et inaniter intueri oportet
pulchritudinem coeli, ordinem siderum, candorem lucis, dierum et
noctium vicissitudines, lunae menstrua curricula, anni quadrifariam
temperationem, quadripartitis elementis congruentem, tantam vim
seminum species numerosque gignentium, et omnia in suo genere modum
proprium naturamque servantia. In quorum consideratione non vana et
peritura curiositas exercenda est, sed gradus ad immortalia et semper
manentia faciendus. Proximum enim est, attendere quae ista sit natura
vitalis, quae cuncta ista sentit: quae profecto quoniam vitam dat
corpori, praestantior eo sit necesse est. Non enim qualiscumque
moles, quanquam ista visibili luce praefulgeat, si vita caret, magni
aestimanda est. Quaelibet namque viva substantia cuilibet non vivae
substantiae, naturae lege praeponitur .
53. Sed quia irrationalia quoque animantia vivere atque sentire nemo
ambigit, illud in animo humano praestantissimum est, non quo sentit
sensibilia, sed quo judicat de sensibilibus. Nam et vident acutius,
et caeteris corporis sensibus acrius corpora attingunt pleraeque bestiae
quam homines: sed judicare de corporibus non sentientis tantum vitae,
sed etiam ratiocinantis est; qua illae carent, nos excellimus. Jam
vero illud videre facillimum est, praestantiorem esse judicantem, quam
illa res est de qua judicatur. Non solum autem rationalis vita de
sensibilibus, sed de ipsis quoque sensibus judicat; cur in aqua remum
infractum oporteat apparere cum rectus sit, et cur ita per oculos
sentiri necesse sit: nam ipse aspectus oculorum renuntiare id potest,
judicare autem nullo modo. Quare manifestum est, ut sensualem vitam
corpori, ita rationalem utrique praestare.
|
|