|
54. Itaque si rationalis vita secundum seipsam judicat, nulla jam
est natura praestantior. Sed quia clarum est eam esse mutabilem,
quando nunc perita, nunc imperita invenitur; tanto autem melius
judicat, quanto est peritior; et tanto est peritior, quanto alicujus
artis vel disciplinae vel sapientiae particeps est: ipsius artis natura
quaerenda est. Neque nunc artem intelligi volo, quae notatur
experiendo, sed quae ratiocinando indagatur. Quid enim praeclarum
novit, qui novit ea impensa quae calce et arena confit, tenacius
lapides cohaerere, quam luto? aut qui tam eleganter aedificat, ut
quae plura sunt, paria paribus respondeant; quae autem singula,
medium locum teneant? quanquam iste sensus jam sit rationi veritatique
vicinior. Sed certe quaerendum est cur nos offendat, si duabus
fenestris non super invicem, sed juxta invicem locatis, una earum
major minorve sit, cum aequales esse potuerint: si vero super invicem
fuerint, ambaeque dimidio quamvis impares, non ita offendat illa
inaequalitas; et cur non multum curemus, quanto sit una earum aut
major aut minor, quia duae sunt. In tribus autem sensus ipse videtur
expetere ut aut impares non sint, aut inter maximam et minimam ita sit
media, ut tanto praecedat minorem, quanto a majore praeceditur. Ita
enim primo quasi natura ipsa consulitur quid probet. Ubi potissimum
notandum est, quemadmodum quod solum inspectum minus displicuerit, in
melioris comparatione respuatur. Ita reperitur nihil esse aliud artem
vulgarem, nisi rerum expertarum placitarumque memoriam, usu quodam
corporis atque operationis adjuncto: quo si careas, judicare de
operibus possis, quod multo est excellentius, quamvis operari
artificiosa non possis.
55. Sed cum in omnibus artibus convenientia placeat, qua una salva
et pulchra sunt omnia; ipsa vero convenientia aequalitatem unitatemque
appetat, vel similitudine parium partium, vel gradatione disparium:
quis est qui summam aequalitatem vel similitudinem in corporibus
inveniat, audeatque dicere, cum diligenter consideraverit quodlibet
corpus vere ac simpliciter unum esse; cum omnia vel de specie in
speciem, vel de loco in locum transeundo mutentur, et partibus
constent sua loca obtinentibus, per quae in spatia diversa dividuntur?
Porro ipsa vera aequalitas ac similitudo, atque ipsa vera et prima
unitas, non oculis carneis, neque ullo tali sensu, sed mente
intellecta conspicitur. Unde enim qualiscumque in corporibus
appeteretur aequalitas, aut unde convinceretur, longe plurimum
differre a perfecta, nisi ea quae perfecta est, mente videretur? si
tamen quae facta non est, perfecta dicenda est.
56. Et cum omnia quae sensibiliter pulchra sunt, sive natura
edita, sive artibus elaborata, locis et temporibus sint pulchra, ut
corpus et corporis motus; illa aequalitas et unitas menti tantummodo
cognita, secundum quam de corporea pulchritudine sensu internuntio
judicatur, nec loco tumida est, nec instabilis tempore. Non enim
recte dici potest secundum eam judicari rotundum canthum, et non
secundum eam rotundum vasculum; aut secundum eam rotundum vasculum, et
non secundum eam rotundum denarium. Similiter in temporibus atque in
motibus corporum, ridicule dicitur secundum eam judicari aequales
annos, et non secundum eam aequales menses; aut secundum eam aequales
menses, et non secundum eam aequales dies. Sed sive per haec spatia,
sive per horas, sive per breviora momenta convenienter moveatur
aliquid, eadem una et incommutabili aequalitate judicatur. Quod si
minora et majora spatia figurarum atque motionum secundum eamdem legem
parilitatis, vel similitudinis, vel congruentiae judicantur, ipsa lex
major est his omnibus, sed potentia. Caeterum spatio aut loci aut
temporis, nec major nec minor: quia si major esset, non secundum
totam judicaremus minora; si autem minor esset, non secundum eam
judicaremus majora . Nunc vero cum secundum totam quadraturae legem
judicetur et forum quadratum, et lapis quadratus, et tabella et gemma
quadrata; rursus secundum totam aequalitatis legem judicentur convenire
sibi motus pedum currentis formicae, et secundum eam gradientis
elephanti: quis eam dubitet locorum intervallis ac temporum, nec
majorem esse, nec minorem, cum potentia superet omnia? Haec autem
lex omnium artium cum sit omnino incommutabilis, mens vero humana cui
talem legem videre concessum est, mutabilitatem pati possit erroris,
satis apparet supra mentem nostram esse legem, quae veritas dicitur.
|
|