CAPUT XXXI. Deus summa ista lex est secundum quam ratio judicat, sed quam judicare non licet.

57. Nec jam illud ambigendum est, incommutabilem naturam, quae supra rationalem animam sit, Deum esse; et ibi esse primam vitam et primam essentiam, ubi est prima sapientia. Nam haec est illa incommutabilis veritas, quae lex omnium artium recte dicitur, et ars omnipotentis artificis. Itaque cum se anima sentiat nec corporum speciem motumque judicare secundum seipsam, simul oportet agnoscat praestare suam naturam ei naturae de qua judicat; praestare autem sibi eam naturam, secundum quam judicat, et de qua judicare nullo modo potest. Possum enim dicere quare similia sibi ex utraque parte respondere membra cujusque corporis debeant; quia summa aequalitate delector, quam non oculis corporis, sed mentis contueor: quapropter tanto meliora esse judico quae oculis cerno, quanto pro sua natura viciniora sunt iis quae animo intelligo. Quare autem illa ita sint, nullus potest dicere: nec ita debere esse quisquam sobrie dixerit, quasi possint esse non ita.

58. Quare autem nobis placeant, et cur ea, quando melius sapimus, vehementissime diligamus, ne id quidem quisquam, si ea rite intelligit, dicere audebit. Ut enim nos et omnes animae rationales, secundum veritatem de inferioribus recte judicamus; sic de nobis, quando eidem cohaeremus, sola ipsa Veritas judicat. De ipsa vero nec Pater, non enim minor est quam ipse , et ideo quae Pater judicat, per ipsam judicat. Omnia enim quae appetunt unitatem, hanc habent regulam, vel formam, vel exemplum, vel si quo alio verbo dici se sinit; quoniam sola ejus similitudinem a quo esse accepit, implevit: si tamen, accepit, non incongrue dicitur, pro ea significatione, qua Filius appellatur, quia non de seipso est, sed de primo summoque principio, qui Pater dicitur; ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur (Ephes. III, 15). Pater ergo non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22): et, spiritualis homo judicat omnia, ipse autem a nemine judicatur (I Cor. II, 15), id est a nullo homine, sed a sola ipsa lege secundum quam judicat omnia; quoniam et illud verissime dictum est, Oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi (II Cor. V, 10). Omnia ergo judicat, quia super omnia est, quando cum Deo est. Cum illo autem est, quando purissime intelligit, et tota charitate, quod intelligit, diligit. Ita etiam, quantum potest, lex ipsa etiam ipse fit, secundum quam judicat omnia, et de qua judicare nullus potest. Sicut in istis temporalibus legibus, quanquam de his homines judicent cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutae atque firmatae, non licebit judici de ipsis judicare, sed secundum ipsas. Conditor tamen legum temporalium, si vir bonus est et sapiens, illam ipsam consulit aeternam, de qua nulli animae judicare datum est; ut secundum ejus incommutabiles regulas, quid sit pro tempore jubendum vetandumque discernat. Aeternam igitur legem mundis animis fas est cognoscere, judicare non fas est. Hoc autem interest, quod ad cognoscendum satis est ut videamus ita esse aliquid vel non ita: ad judicandum vero addimus aliquid quo significemus posse esse et aliter; velut cum dicimus, Ita esse debet, aut, ita esse debuit, aut, ita esse debebit; ut in suis operibus artifices faciunt.