|
59. Sed multis finis est humana delectatio, nec volunt tendere ad
superiora, ut judicent cur ista visibilia placeant. Itaque si quaeram
ab artifice, uno arcu constructo, cur alterum parem contra in altera
parte moliatur; respondebit, credo, ut paria paribus aedificii membra
respondeant. Porro si pergam quaerere, idipsum cur eligat; dicet hoc
decere, hoc esse pulchrum, hoc delectare cernentes: nihil audebit
amplius. Inclinatus enim recumbit oculis, et unde pendeat non
intelligit. At ego virum intrinsecus oculatum, et invisibiliter
videntem non desinam commonere cur ista placeant, ut judex esse audeat
ipsius delectationis humanae. Ita enim superfertur illi, nec ab ea
tenetur, dum non secundum ipsam, sed ipsam judicat. Et prius quaeram
utrum ideo pulchra sint, quia delectant; an ideo delectent, quia
pulchra sunt. Hic mihi sine dubitatione respondebitur, ideo delectare
quia pulchra sunt. Quaeram ergo deinceps, quare sint pulchra; et si
titubabitur, subjiciam, utrum ideo quia similes sibi partes sunt, et
aliqua copulatione ad unam convenientiam rediguntur.
60. Quod cum ita esse compererit, interrogabo utrum hanc ipsam
unitatem, quam convincuntur appetere, summe impleant, an longe infra
jaceant, et eam quodammodo mentiantur. Quod si ita est (nam quis non
admonitus videat, neque ullam speciem, neque ullum omnino esse corpus
quod non habeat unitatis qualecumque vestigium; neque quantumvis
pulcherrimum corpus, cum intervallis locorum necessario aliud alibi
habeat, posse assequi eam quam sequitur unitatem?): quare si hoc ita
est, flagitabo ut respondeat, ubi videat ipse unitatem hanc, aut unde
videat: quam si non videret, unde cognosceret et quid imitaretur
corporum species, et quid implere non posset? Nunc vero cum dicit
corporibus, Vos quidem nisi aliqua unitas contineret, nihil essetis,
sed rursus si vos essetis ipsa unitas, corpora non essetis; recte illi
dicitur, Unde illam nosti unitatem, secundum quam judicas corpora,
quam nisi videres, judicare non posses quod eam non impleant: si autem
his corporeis oculis eam videres, non vere diceres, quanquam ejus
vestigio teneantur, longe tamen ab ea distare? nam istis oculis
corporeis non nisi corporalia vides: mente igitur eam videmus. Sed
ubi videmus? Si hoc loco esset ubi corpus nostrum est, non eam
videret qui hoc modo in Oriente de corporibus judicat. Non ergo ista
continetur loco; et cum adest ubicumque judicanti, nusquam est per
spatia locorum, et per potentiam nusquam non est.
|
|