|
61. Quod si eam corpora mentiuntur, non est credendum
mentientibus, ne incidamus in vanitates vanitantium: sed quaerendum
potius est, cum ideo mentiantur, quia eam videntur ostendere oculis
carneis, cum illa mente pura videatur, utrum in tantum mentiantur, in
quantum ei similia sunt, an in quantum eam non assequuntur. Nam si
assequerentur, quod imitantur implerent. Si autem implerent, omnino
essent similia. Si omnino essent similia, nihil inter illam naturam
et istam interesset. Quod si ita esset, non eam mentirentur: id enim
essent quod illa est. Nec tamen mentiuntur diligentius
considerantibus: quia ille mentitur qui vult videri id quod non est;
quod autem non volens aliud putatur quam est, non mentitur, sed fallit
tantum. Nam ita discernitur mentiens a fallente, quod inest omni
mentienti voluntas fallendi, etiamsi non ei credatur: fallens autem
esse non potest, qui non fallit. Ergo corporea species, quia nullam
voluntatem habet, non mentitur: si vero etiam non putetur esse quod
non est, nec fallit.
62. Sed ne ipsi quidem oculi fallunt; non enim renuntiare possunt
animo nisi affectionem suam. Quod si non solum ipsi, sed etiam omnes
corporis sensus ita renuntiant ut afficiuntur; quid ab eis amplius
exigere debeamus ignoro. Tolle itaque vanitantes, et nulla erit
vanitas. Si quis remum frangi in aqua opinatur, et cum inde aufertur
integrari; non malum habet internuntium, sed malus est judex. Nam
ille pro sua natura non potuit aliter in aqua sentire, nec aliter
debuit: si enim aliud est aer, aliud aqua, justum est ut aliter in
aere, aliter in aqua sentiatur. Quare oculus recte; ad hoc enim
factus est ut tantum videat: sed animus perverse, cui ad contemplandam
summam pulchritudinem mens, non oculus factus est. Ille autem vult
mentem convertere ad corpora, oculos ad Deum. Quaerit enim
intelligere carnalia, et videre spiritualia; quod fieri non potest.
|
|