|
65. Quod si haec intueri palpitat mentis aspectus, quiescite;
nolite certare, nisi cum consuetudine corporum: ipsam vincite, et
victa erunt omnia. Unum certe quaerimus, quo simplicius nihil est.
Ergo in simplicitate cordis quaeramus illum. Agite otium, inquit,
et agnoscetis quia ego sum Dominus (Psal. XLV, 11): non
otium desidiae, sed otium cogitationis, ut a locis et temporibus
vacet. Haec enim phantasmata tumoris et volubilitatis, constantem
unitatem videre non sinunt. Loca offerunt quod amemus, tempora
surripiunt quod amamus, et relinquunt in anima turbas phantasmatum,
quibus in aliud atque aliud cupiditas incitetur. Ita fit inquietus et
aerumnosus animus, frustra tenere a quibus tenetur, exoptans.
Vocatur ergo ad otium, id est, ut ista non diligat, quae diligi sine
labore non possunt. Sic enim eis dominabitur, sic non tenebitur, sed
tenebit. Jugum meum, inquit, leve est (Matth. XI, 30).
Huic jugo qui subjectus est, subjecta habet caetera. Non ergo
laborabit; non enim resistit quod subjectum est. Sed miseri amici
hujus mundi, cujus domini erunt, si filii Dei esse voluerint,
quoniam dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12);
amici ergo hujus mundi tam timent ab ejus amplexu separari, ut nihil
eis sit laboriosius, quam non laborare.
|
|