|
66. Sed cui saltem illud manifestum est, falsitatem esse, qua id
putatur esse quod non est, intelligit eam esse veritatem, quae
ostendit id quod est. At si corpora in tantum fallunt, in quantum non
implent illud unum quod convincuntur imitari, a quo Principio unum est
quidquid est, ad cujus similitudinem quidquid nititur, naturaliter
approbamus; quia naturaliter improbamus quidquid ab unitate discedit,
atque in ejus dissimilitudinem tendit: datur intelligi esse aliquid,
quod illius unius solius, a quo Principio unum est quidquid aliquo
modo unum est, ita simile sit ut hoc omnino impleat ac sit idipsum; et
haec est Veritas et Verbum in Principio, et Verbum Deus apud
Deum. Si enim falsitas ex iis est quae imitantur unum, non in
quantum id imitantur, sed in quantum implere non possunt; illa est
Veritas quae id implere potuit, et id esse quod est illud; ipsa est
quae illud ostendit sicut est: unde et Verbum ejus et Lux ejus
rectissime dicitur (Joan. I, 9). Caetera illius unius similia
dici possunt in quantum sunt, in tantum enim et vera sunt: haec est
autem ipsa ejus similitudo, et ideo Veritas. Ut enim veritate sunt
vera, quae vera sunt; ita similitudine similia sunt, quaecumque
similia sunt. Ut ergo veritas forma verorum est, ita similitudo forma
similium est. Quapropter vera quoniam in tantum vera sunt, in quantum
sunt; in tantum autem sunt, in quantum principalis unius similia
sunt: ea forma est omnium quae sunt, quae est summa similitudo
Principii; et Veritas est, quia sine ulla dissimilitudine est.
67. Unde falsitas oritur, non rebus ipsis fallentibus, quae nihil
aliud ostendunt sentienti quam speciem suam, quam pro suae
pulchritudinis acceperunt gradu; neque ipsis sensibus fallentibus, qui
pro natura sui corporis affecti, non aliud quam suas affectiones
praesidenti animo nuntiant: sed peccata animas fallunt, cum verum
quaerunt, relicta et neglecta veritate. Nam quoniam opera magis quam
artificem atque ipsam artem dilexerunt, hoc errore puniuntur, ut in
operibus artificem artemque conquirant; et cum invenire nequiverint
(Deus enim non corporalibus sensibus subjacet, sed ipsi menti
supereminet), ipsa opera existiment esse et artem et artificem.
|
|