|
68. Hinc oritur omnis impietas, non modo peccantium, sed etiam
damnatorum pro peccatis suis. Non enim tantum scrutari creaturam
contra praeceptum Dei, et ea frui potius quam ipsa lege et veritate
volunt, quod primi hominis peccatum deprehenditur, male utentis libero
arbitrio; sed hoc quoque in ipsa damnatione addunt, ut non modo
diligant, sed etiam serviant creaturae potius quam Creatori (Rom.
I, 25), et eam colant per partes ejus, a summis usque ad ima
venientes. Sed aliqui se in hoc tenent, ut pro summo Deo animam
colant, et primam intellectualem creaturam, quam per Veritatem Pater
fabricavit, ad ipsam Veritatem semper intuendam, et se per ipsam ,
quia omni modo ei simillima est. Deinde veniunt ad vitam genitalem,
per quam creaturam visibilia et temporalia gignentia Deus aeternus et
incommutabilis operatur. Hinc ad animalia, et inde ad ipsa corpora
colenda dilabuntur; et in his primo eligunt pulchriora, in quibus
coelestia maxime excellunt. Ergo in primis solis corpus occurrit, et
in eo nonnulli remanent. Aliqui et lunae splendorem religione dignum
putant: est enim nobis, ut perhibetur, propinquior; unde viciniorem
speciem habere sentitur. Alii etiam caeterorum siderum corpora
adjungunt, et totum coelum cum stellis suis. Alii coelo aethereo
copulant aerem, et istis duobus superioribus elementis corporeis
subjiciunt animas suas. Sed inter hos illi sibi videntur
religiosissimi, qui universam simul creaturam, id est mundum totum cum
omnibus quae in eo sunt, et vitam qua spiratur et animatur, quam
quidam corpoream, quidam incorpoream esse crediderunt: hoc ergo totum
simul unum Deum magnum esse arbitrantur, cujus partes sint caeterae.
Non enim universae creaturae auctorem conditoremque noverunt. Inde in
simulacra praecipitantur, et ab operibus Dei usque in opera sua
demerguntur, quae tamen adhuc visibilia sunt.
|
|