|
2. Socrates tamen audacior caeteris fuisse perhibetur jurando per
canem quemlibet, et lapidem quemlibet, et quidquid juraturo esset in
promptu, et quasi ad manum occurrisset. Credo, intelligebat
qualiacumque opera naturae, quae administrante divina providentia
gignerentur, multo quam hominum et quorumlibet opiticum esse meliora,
et ideo divinis honoribus digniora, quam ea quae in templis
colebantur. Non quod vere lapis et canis essent colenda sapientibus,
sed ut hoc modo intelligerent qui possent, tanta superstitione demersos
esse homines, ut emergentibus hic esset tam turpis demonstrandus
gradus, ad quem venire si puderet, viderent quanto magis pudendum
esset in turpiore consistere. Simul et illos qui mundum istum
visibilem, summum Deum esse opinabantur, admonebat turpitudinis
suae, docens esse consequens ut quilibet lapis tanquam summi Dei
particula jure coleretur. Quod si exsecrarentur, mutarent
sententiam, et unum Deum quaererent , quem solum supra mentes nostras
esse, et a quo omnem animam et totum istum mundum fabricatum esse
constaret. Postea suavius ad legendum, quam potentius ad persuadendum
scripsit Plato. Non enim sic isti nati erant, ut populorum suorum
opinionem ad verum cultum veri Dei, a simulacrorum superstitione atque
ab hujus mundi vanitate converterent. Itaque et ipse Socrates cum
populo simulacra venerabatur, et post ejus damnationem mortemque, nemo
ausus est jurare per canem, nec appellare quemcumque lapidem Jovem,
sed haec tantummodo memoriae litterisque mandare. Quod utrum timore
severitatis , an aliqua cognitione temporum fecerint, judicare non est
meum.
|
|