|
69. Est enim alius deterior et inferior cultus simulacrorum, quo
phantasmata sua colunt, et quidquid animo errante cum superbia vel
tumore cogitando imaginati fuerint, religionis nomine observant, donec
fiat in anima nihil omnino colendum esse, et errare homines qui
superstitioni se involvunt, et misera se implicant servitute. Sed
frustra hoc sentiunt: non enim efficiunt ut non serviant; remanent
quippe ipsa vitia, quibus ut ipsa colenda opinarentur attracti sunt.
Serviunt enim cupiditati triplici, vel voluptatis, vel excellentiae,
vel spectaculi. Nego esse quemquam istorum qui nihil colendum
existimant, qui non aut carnalibus gaudiis subditus sit, aut potentiam
vanam foveat, aut aliquo spectaculo delectatus insaniat. Ita
nescientes diligunt temporalia, ut inde beatitudinem exspectent. His
autem rebus quibus quisque beatus vult effici, serviat necesse est,
velit nolit. Nam quocumque duxerint, sequitur; et quisquis ea visus
fuerit auferre posse, metuitur. Possunt autem auferre ista, et
scintilla ignis et aliqua parva bestiola. Postremo, ut omittam
innumerabiles adversitates, tempus ipsum auferat necesse est omnia
transeuntia. Itaque cum omnia temporalia mundus iste concludat,
omnibus mundi partibus serviunt, qui propterea putant nihil colendum
esse ne serviant.
70. Verumtamen quanquam in hac rerum extremitate miseri jaceant, ut
vitia sua sibi dominari patiantur, vel libidine, vel superbia, vel
curiositate damnati, vel duobus horum, vel omnibus: quamdiu sunt in
hoc stadio vitae humanae, licet eis congredi et vincere, si prius
credant quod intelligere nondum valent, et non diligant mundum;
quoniam omne quod in mundo est, sicut divinitus dictum est,
concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio
saeculi (I Joan. II, 16). Hoc modo tria illa sunt notata:
nam concupiscentia carnis, voluptatis infimae amatores significat;
concupiscentia oculorum, curiosos; ambitio saeculi, superbos.
71. Triplex etiam tentatio in homine, quem Veritas ipsa suscepit,
cavenda monstrata est. Dic, inquit tentator, lapidibus istis, ut
panes fiant. At ille unus et solus magister: Non, inquit, in solo
pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. Ita enim domitam docuit esse
oportere cupiditatem voluptatis, ut nec fami cedendum sit. Sed forte
dominationis temporalis fastu decipi poterat, qui carnis voluptate non
potuit; omnia ergo mundi regna monstrata sunt, et dictum est: Omnia
tibi dabo, si prostratus adoraveris me. Cui responsum est: Dominum
Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Ita calcata est superbia.
Subjecta est autem extrema etiam curiositatis illecebra: non enim ut
se de fastigio templi praecipitaret urgebat, nisi causa tantum aliquid
experiendi. Sed neque hic victus est, et ideo sic respondit, ut
intelligeremus non opus esse ad cognoscendum Deum, tentationibus
visibiliter divina explorare molientibus: Non tentabis, inquit,
Dominum Deum tuum (Matth. IV, 1-10, et Luc. IV,
2-12). Quamobrem quisquis intus verbo Dei pascitur, non quaerit
in ista eremo voluptatem. Qui uni Deo tantum subjectus est, non
quaerit in monte, id est in terrena elatione jactantiam. Quisquis
aeterno spectaculo incommutabilis veritatis adhaerescit, non per
fastigium hujus corporis, id est per hos oculos praecipitatur, ut
temporalia et inferiora cognoscat.
|
|