|
72. Quid igitur restat, unde non possit anima recordari primam
pulchritudinem quam reliquit, quando de ipsis suis vitiis potest? Ita
enim Sapientia Dei pertendit a fine usque ad finem fortiter (Sap.
VIII, 1). Ita per hanc summus ille artifex opera sua in unum
finem decoris ordinata contexuit. Ita illa bonitas a summo usque ad
extremum nulli pulchritudini, quae ab ipso solo esse posset, invidit;
ut nemo ab ipsa veritate dejiciatur, qui non excipiatur ab aliqua
effigie veritatis. Quaere in corporis voluptate quid teneat, nihil
aliud invenies quam convenientiam: nam si resistentia pariant dolorem,
convenientia pariunt voluptatem. Recognosce igitur quae sit summa
convenientia. Noli foras ire, in teipsum redi; in interiore homine
habitat veritas; et si tuam naturam mutabilem inveneris, transcende et
teipsum. Sed memento cum te transcendis, ratiocinantem animam te
transcendere. Illuc ergo tende, unde ipsum lumen rationis
accenditur. Quo enim pervenit omnis bonus ratiocinator, nisi ad
veritatem? cum ad seipsam veritas non utique ratiocinando perveniat,
sed quod ratiocinantes appetunt, ipsa sit. Vide ibi convenientiam qua
superior esse non possit, et ipse conveni cum ea. Confitere te non
esse quod ipsa est: siquidem se ipsa non quaerit; tu autem ad ipsam
quaerendo venisti, non locorum spatio, sed mentis affectu, ut ipse
interior homo cum suo inhabitatore, non infima et carnali, sed summa
et spirituali voluptate conveniat.
73. Aut si non cernis quae dico, et an vera sint dubitas, cerne
saltem utrum te de iis dubitare non dubites; et si certum est te esse
dubitantem, quaere unde sit certum: non illic tibi, non omnino solis
hujus lumen occurret , sed lumen verum quod illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Quod his oculis videri
non potest; nec illis quibus phantasmata cogitantur, per eosdem oculos
animae impacta; sed illis quibus ipsis phantasmatibus dicitur: Non
estis vos quod ego quaero, neque illud estis unde ego vos ordino; et
quod mihi inter vos foedum occurrerit, improbo; quod pulchrum,
approbo; cum pulchrius sit illud unde improbo et approbo: quare hoc
ipsum magis approbo, et non solum vobis, sed illis omnibus corporibus
unde vos hausi, antepono. Deinde regulam ipsam quam vides, concipe
hoc modo: Omnis qui se dubitantem intelligit, verum intelligit, et
de hac re quam intelligit certus est: de vero igitur certus est.
Omnis igitur qui utrum sit veritas dubitat, in seipso habet verum unde
non dubitet; nec ullum verum nisi veritate verum est. Non itaque
oportet eum de veritate dubitare, qui potuit undecumque dubitare. Ubi
videntur haec, ibi est lumen sine spatio locorum et temporum, et sine
ullo spatiorum talium phantasmate. Numquid ista ex aliqua parte
corrumpi possunt, etiamsi omnis ratiocinator intereat, aut apud
carnales inferos veterascat? Non enim ratiocinatio talia facit, sed
invenit. Ergo antequam inveniantur, in se manent, et cum
inveniuntur, nos innovant.
|
|