CAPUT XL. De pulchritudine corporum carnisque voluptate, et de peccantium poena.

74. Ita renascitur interior homo, et exterior corrumpitur de die in diem (II Cor. IV, 16). Sed interior exteriorem respicit, et in sua comparatione foedum videt; in proprio tamen genere pulchrum et corporum convenientia laetantem, et corrumpentem quod in bonum suum convertit, alimenta scilicet carnis: quae tamen corrupta, id est amittentia formam suam, in membrorum istorum fabricam migrant, et corrupta reficiunt, in aliam formam per convenientiam transeuntia; et per vitalem motum dijudicantur quodammodo, ut ex eis in structuram hujus visibilis pulchri quae apta sunt assumantur, non apta vero per congruos meatus ejiciantur. Quorum aliud faeculentissimum redditur terrae ad alias formas assumendas, aliud per totum corpus exhalat, aliud totius animalis latentes numeros accipit, et inchoatur in prolem, et sive convenientia duorum corporum, sive tali aliquo phantasmate commotum, per genitales vias ab ipso vertice defluit in infima voluptate . Jamvero in matre per certos numeros temporum in locorum numerum coaptatur, ut suas regiones quaeque membra occupent; et si modum parilitatis servaverint, luce coloris adjuncta, nascitur corpus quod formosum vocatur, et a suis dilectoribus amatur acerrime: non tamen in eo plus placet forma quae movetur, quam vita quae movet. Nam illud animal si nos amet, allicit violentius: si oderit autem, succensemus, et ferre non possumus, etiamsi formam ipsam praebeat fruenti. Hoc totum est voluptatis regnum, et ima pulchritudo; subjacet enim corruptioni: quod si non esset, summa putaretur.

75. Sed adest divina providentia, quae hanc ostendat et non malam, propter tam manifesta vestigia primorum numerorum, in quibus sapientiae Dei non est numerus; et extremam tamen esse, miscens ei dolores et morbos et distortiones membrorum, et tenebras coloris, et animorum simultates ac dissensiones, ut ex his admoneamur incommutabile aliquid esse quaerendum. Et hoc facit per infima ministeria , quibus id agere voluptatis est; quos exterminatores et angelos iracundiae, divinae Scripturae nominant, quamvis ipsi nesciant quid de se agatur boni. His similes sunt homines qui gaudent miseriis alienis, et risus sibi ac ludicra spectacula exhibent, vel exhiberi volunt eversionibus et erroribus aliorum . Atque ita in his omnibus boni admonentur, et exercentur, et vincunt, et triumphant, et regnant. Mali vero decipiuntur, cruciantur, vincuntur, damnantur, et serviunt; non uni omnium summo Domino, sed ultimis servis, illis videlicet angelis, qui doloribus et miseria damnatorum pascuntur, et pro ista malevolentia bonorum liberatione torquentur.

76. Ita ordinantur omnes officiis et finibus suis in pulchritudinem universitatis, ut quod horremus in parte, si cum toto consideremus, plurimum placeat: quia nec in aedificio judicando unum tantum angulum considerare debemus, nec in homine pulchro solos capillos, nec in bene pronuntiante solum digitorum motum, nec in lunae cursu aliquas tridui tantum figuras. Ista enim, quae propterea sunt infima, quia partibus imperfectis tota perfecta sunt, sive in statu, sive in motu pulchra sentiantur, tota consideranda sunt, si recte volumus judicare. Verum enim nostrum judicium, sive de toto, sive de parte judicet, pulchrum est: universo quippe mundo superfertur, nec alicui parti ejus, in quantum verum judicamus, adhaeremus. Error autem noster parti adhaerens ejus, ipse per se foedus est. Sed sicut niger color in pictura cum toto fit pulcher; sic totum istum agonem decenter edit incommutabilis divina providentia, aliud victis, aliud certantibus, aliud victoribus, aliud spectatoribus, aliud quietis et solum Deum contemplantibus tribuens: eum in his omnibus non sit malum nisi peccatum, et poena peccati, hoc est defectus voluntarius a summa essentia, et labor in ultima non voluntarius; quod alio modo sic dici potest, libertas a justitia, et servitus sub peccato.