|
77. Corrumpitur autem homo exterior aut profectu interioris, aut
defectu suo. Sed profectu interioris ita corrumpitur, ut totus in
melius reformetur, et restituatur in integrum in novissima tuba, ut
jam non corrumpatur neque corrumpat. Defectu autem suo in
pulchritudines corruptibiliores, id est poenarum ordinem
praecipitatur. Nec miremur quod adhuc pulchritudines nomino: nihil
enim est ordinatum, quod non sit pulchrum; et, sicut ait Apostolus
, omnis ordo à Deo est (Rom. XIII, 1). Necesse est autem
fateamur meliorem esse hominem plorantem, quam laetantem vermiculum:
et tamen vermiculi laudem sine ullo mendacio copiose possum dicere,
considerans nitorem coloris, figuram teretem corporis, priora cum
mediis, media cum posterioribus congruentia, et unitatis appetentiam
pro suae naturae humilitate servantia; nihil ex una parte formatum,
quod non ex altera parili dimensione respondeat. Quid jam de anima
ipsa dicam vegetante modulum corporis sui, quomodo eum numerose
moveat, quomodo appetat convenientia, quomodo vincat aut caveat
obsistentia quantum potest, et ad unum sensum incolumitatis referens
omnia, unitatem illam conditricem naturarum omnium, multo evidentius
quam corpus insinuet? loquor de vermiculo animante qualicumque.
Cineris et stercoris laudem verissime atque uberrime plerique dixerunt
(Cato apud Ciceronem, in Catone majore). Quid ergo mirum est,
si hominis animam, quae ubicumque sit et qualiscumque sit, omni
corpore est melior, dicam pulchre ordinari, et de poenis ejus alias
pulchritudines fieri, cum ibi non sit quando misera est, ubi beatos
esse decet, sed ibi sit ubi esse miseros decet?
78. Prorsus nemo nos fallat. Quidquid recte vituperatur, in
melioris comparatione respuitur . Omnis autem natura quamvis extrema,
quamvis infima, in comparatione nihili jure laudatur. Et tunc cuique
non est bene, si melius esse potest. Quare si nobis potest bene esse
cum ipsa veritate, male sumus cum quolibet vestigio veritatis: multo
ergo deterius cum extremitate vestigii, quando carnis voluptatibus
adhaeremus. Vincamus ergo hujus cupiditatis vel blanditias vel
molestias; subjugemus nobis hanc feminam, si viri sumus. Nobis
ducibus et ipsa erit melior, nec jam cupiditas, sed temperantia
nominabitur. Nam cum ipsa ducit, nos autem sequimur, cupiditas illa
et libido, nos vero temeritas et stultitia nuncupamur. Sequamur
Christum caput nostrum, ut et nos sequatur cui caput sumus. Hoc et
feminis praecipi potest, non maritali, sed fraterno jure; quo jure in
Christo nec masculus nec femina sumus. Habent enim et illae virile
quiddam unde femineas subjugent voluptates, unde Christo serviant, et
imperent cupiditati. Quod in multis viduis et virginibus Dei, in
multis etiam maritatis, sed jam fraterne conjugalia jura servantibus,
christiani populi dispensatione manifestum est. Quod si ab ea parte
cui dominari Deus nos jubet, atque ut in nostram possessionem
restituamur, et hortatur et opitulatur: si ergo ab hac parte per
negligentiam et impietatem vir subditus fuerit, id est mens et ratio,
erit quidem homo turpis et miser; sed destinatur in hac vita, et post
hanc vitam ordinatur, quo eum destinari et ubi ordinari summus ille
rector et Dominus judicat. Nulla itaque foeditate universa creatura
maculari permittitur.
|
|