|
79. Ambulemus ergo dum diem habemus, id est, dum ratione uti
possumus, ut ad Deum conversi, Verbo ejus, quod verum lumen est
illustrari, mereamur, ne nos tenebrae comprehendant (Joan. XII,
35). Dies est enim praesentia illius luminis quod illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 9). Hominem dixit,
quia ratione uti potest , et ubi cecidit, ibi incumbere ut surgat.
Si ergo voluptas carnis diligitur, ea ipsa diligentius consideretur;
et cum ibi recognita fuerint quorumdam vestigia numerorum, quaerendum
est ubi sine tumore sint. Ibi enim magis unum est quod est. Et si
tales sunt in ipsa motione vitali, quae in seminibus operatur, magis
ibi mirandi sunt quam in corpore. Si enim numeri seminum sicut ipsa
semina tumerent, de dimidio grano fici, arbor dimidia nasceretur,
neque de animalium seminibus etiam non totis, animalia tota et integra
gignerentur, neque tantillum et unum semen vim haberet sui cujusque
generis innumerabilem. De uno quippe secundum suam naturam possunt,
vel segetes segetum, vel silvae silvarum, vel greges gregum, vel
populi populorum per saecula propagari, ut nullum folium sit, vel
nullus pilus per tam numerosam successionem, cujus non ratio in illo
primo et uno semine fuerit. Deinde illud cogitandum est, quam
numerosas, quam suaves sonorum pulchritudines verberatus aer trajiciat
cantante luscinia, quas illius aviculae anima non tam libere , cum
liberet, fabricaretur, nisi vitali motu incorporaliter haberet
impressas. Hoc et in caeteris animantibus, quae ratione carentia,
sensu tamen non carent, animadverti potest. Nullum enim horum est,
quod non vel in sono vocis, vel in caetero motu atque operatione
membrorum, numerosum aliquid et in suo genere moderatum gerat, non
aliqua scientia, sed tamen intimis naturae terminis, ab illa
incommutabili numerorum lege modulatis.
|
|