|
80. Redeamus ad nos, et omittamus ea quae cum arbustis et bestiis
habemus communia. Uno namque modo hirundo nidificat, et unumquodque
avium genus uno aliquo suo modo. Quid est ergo in nobis, quo et de
illis omnibus judicamus, quas figuras appetant, et quatenus impleant,
et nos in aedificiis aliisque corporeis operibus, tanquam domini omnium
talium figurarum, innumerabilia machinamur? Quid est in nobis, quod
intus intelligit has ipsas visibiles corporum moles proportione magnas
esse, vel parvas; et omne corpus habere dimidium, quantulumcumque
sit; et si dimidium, innumerabiles partes: itaque omne granum milii
suae parti tantae, quantam in hoc mundo nostrum corpus tenet, tam
magnum esse quam mundus est nobis, totumque istum mundum figurarum
ratione pulchrum esse, non mole; magnum autem videri, non pro sua
quantitate, sed pro brevitate nostra, id est animalium quibus est
plenus; quae rursus cum habeant infinitatem divisionis, non ipsa per
se, sed in aliorum, et maxime ipsius universi comparatione tam parva
sunt? Nec in spatio temporum alia ratio est; quia ut omnis loci, sic
omnis temporis longitudo habet dimidium sui: quamvis enim sit
brevissima, et incipit, et progreditur, et desinit. Itaque non
potest nisi habere dimidium, dum ibi dividitur qua transit ad finem.
Ac per hoc et brevis syllabae tempus in comparatione longioris breve,
et hora brumalis aestivae horae comparata minor est . Sic mora unius
horae ad diem, et diei ad mensem, et mensis ad annum, et anni ad
lustrum, et lustri ad majores circuitus, et ipsi ad universum tempus
relati breves sunt; cum illa ipsa numerosa successio, et quaedam
gradatio, sive localium, sive temporalium spatiorum, non tumore vel
mora, sed ordinata convenientia pulchra judicetur.
81. Ipse autem ordinis modus vivit in veritate perpetua, nec mole
vastus, nec protractione volubilis; sed potentia supra omnes locos
magnus, aeternitate super omnia tempora immobilis: sine quo tamen nec
ullius molis vastitas in unum redigi, nec ullius temporis productio
potest ab errore cohiberi, et aliquid esse vel corpus ut corpus sit,
vel motus ut motus sit. Ipsum est unum principale, nec per finitum
nec per infinitum crassum, nec per finitum nec per infinitum mutabile.
Non enim habet aliud hic, aliud alibi; aut aliud nunc, aliud
postea: quia summe unus est Pater Veritatis, Pater suae
Sapientiae, quae nulla ex parte dissimilis, similitudo ejus dicta est
et imago, quia de ipso est. Itaque etiam Filius recte dicitur ex
ipso, caetera per ipsum. Praecessit enim forma omnium summe implens
unum de quo est, ut caetera quae sunt, in quantum sunt uni similia,
per eam formam fierent.
|
|