CAPUT XLIV. Dei imago Filius, ad quam facta quaedam.

82. Horum alia sic sunt per ipsam, ut ad ipsam etiam sint, ut omnis rationalis et intellectualis creatura, in qua homo rectissime dicitur factus ad imaginem et similitudinem Dei: non enim aliter incommutabilem veritatem posset mente conspicere. Alia vero ita sunt per ipsam facta, ut non sint ad ipsam. Et ideo rationalis anima si Creatori suo serviat, a quo facta est, per quem facta est, et ad quem facta est, cuncta ei caetera servient: et vita ultima, quae tam vicina illi est, et est adjutorium ejus, per quod imperat corpori; et ipsum corpus, extrema natura et essentia, cui omni modo cedenti ad arbitrium dominabitur, nullam de illo sentiens molestiam; quia jam non ex illo, nec per illud quaeret beatitudinem, sed ex Deo per seipsam percipiet. Reformatum ergo corpus ac sanctificatum, sine detrimento corruptionis, et sine onere difficultatis administrabit. In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli in coelis (Matth. XXII, 30). Esca vero ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et illas destruet (I Cor. VI, 13); quoniam non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax et gaudium (Rom. XIV, 17).