CAPUT XLV. Voluptatis imbecillitas protrudit nos ad sublimiora. De superbiae vitio, usque ad cap. 49: quomodo per hoc admonemur ad amplectendam virtutem.

83. Quapropter, etiam in ista corporis voluptate invenimus unde commoneamur eam contemnere; non quia malum est natura corporis, sed quia in extremi boni dilectione turpiter volutatur, cui primis inhaerere fruique concessum est. Cum trahitur auriga, et suae temeritatis dat poenas, quidquid illud est quo utebatur, accusat: sed imploret auxilium, jubeat Dominus rerum, obsistatur equis, alia jam spectacula de illius praecipitatione facientibus, et nisi subveniatur de morte facturis, restituatur in locum, super rotas collocetur, habenarum jura reddantur, regat cautius obtemperantes, et edomitas bestias; tunc sentiet quam bene currus, et tota illa junctio fabricata sit, quae ruina ejus, et ipsum affligebat, et cursum decentissimae moderationis amiserat: quia et huic corpori imbecillitatem peperit animae male utentis aviditas in paradiso, usurpans vetitum cibum contra medici disciplinam, qua sempiterna continetur salus.

84. Si ergo in ista ipsa visibilis carnis imbecillitate, ubi beata vita esse non potest, invenitur admonitio beatae vitae propter speciem de summo usque ad ima venientem; quanto magis in appetitione nobilitatis et excellentiae, et in omni superbia vanaque pompa hujus mundi? Quid enim aliud in ea homo appetit, nisi solus esse, si fieri possit, cui cuncta subjecta sint, perversa scilicet imitatione omnipotentis Dei? Quem si subditus imitaretur, secundum praecepta ejus vivendo, per eum haberet subdita caetera, nec ad tantam deformitatem veniret, ut bestiolam timeret, qui vult hominibus imperare. Habet ergo et superbia quemdam appetitum unitatis et omnipotentiae; sed in rerum temporalium principatu, quae omnia transeunt tanquam umbra.

85. Invicti esse volumus, et recte; habet enim hoc animi nostri natura post Deum a quo ad ejus imaginem factus est: sed ejus praecepta erant servanda, quibus servatis nemo nos vinceret. Nunc vero, dum ipsa cujus verbis turpiter consensimus, domatur dolore pariendi, et nos in terra laboramus, et cum magno dedecore superamur ab omnibus quae nos commovere ac perturbare potuerint. Itaque nolumus ab hominibus vinci, et iram non possumus vincere. Qua turpitudine quid exsecrabilius dici potest? Fatemur hominem hoc esse quod nos sumus, qui tamen etsi habeat vitia, non est tamen ipse vitium. Quanto igitur honestius homo nos vincit, quam vitium? Quis autem dubitet immane vitium esse invidentiam, qua necesse est torqueatur et subjiciatur qui non vult in rebus temporalibus vinci? Melius est ergo ut homo nos vincat, quam invidentia vel quodlibet aliud vitium.