|
86. Sed nec ab homine vinci potest, qui vitia sua vicerit. Non
enim vincitur, nisi cui eripitur ab adversario quod amat. Qui ergo
amat id solum quod amanti eripi non potest, ille indubitanter invictus
est, nec ulla cruciatur invidia. Id enim diligit, ad quod diligendum
et percipiendum quanto plures venerint, tanto eis uberius gratulatur.
Diligit enim Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota
mente; et diligit proximum tanquam seipsum. Non ergo illi invidet,
ut sit quod ipse est; imo adjuvat etiam quantum potest. Nec potest
amittere proximum, quem diligit tanquam seipsum; quia neque in seipso
ea diligit quae oculis subjacent, aut ullis aliis corporis sensibus.
Ergo apud seipsum habet quem diligit tanquam seipsum.
87. Ea autem est regula dilectionis, ut quae sibi vult bona
provenire, et illi velit; et quae accidere sibi mala non vult, et
illi nolit (Tob. IV, 16): hanc voluntatem erga omnes homines
servat. Nam erga neminem operandum est malum: et dilectio proximi
malum non operatur (Rom. XIII, 10). Diligamus ergo, ut
praeceptum est, etiam inimicos nostros (Matth. V, 44), si vere
invicti esse volumus. Non enim per seipsum quisquam hominum invictus
est; sed per illam incommutabilem legem, cui quicumque serviunt, soli
sunt liberi. Sic enim eis quod diligunt auferri non potest: quae res
una invictos facit et perfectos viros. Nam si vel ipsum hominem homo
dilexerit, non tanquam seipsum, sed tanquam jumentum, aut balneas,
aut aviculam pictam vel garrulam, id est, ut ex eo aliquid temporalis
voluptatis aut commodi capiat; serviat necesse est, non homini, sed,
quod est turpius, tam foedo et detestabili vitio, quo non amat hominem
sicut homo amandus est. Quo vitio dominante, usque ad extremam
vitam, vel potius mortem perducitur.
88. Sed nec sic quidem ab homine homo diligendus est, ut diliguntur
carnales fratres, vel filii, vel conjuges, vel quique cognati, vel
affines aut cives. Nam et dilectio ista temporalis est. Non enim
ullas tales necessitudines haberemus, quae nascendo et moriendo
contingunt, si natura nostra in praeceptis, et imagine Dei manens,
in istam corruptionem non relegaretur . Itaque ad pristinam
perfectamque naturam nos ipsa Veritas vocans, praecipit ut carnali
consuetudini resistamus, docens neminem aptum esse regno Dei, qui non
istas carnales necessitudines oderit (Luc. IX, 60, 62, et
XIV, 26). Neque hoc cuiquam inhumanum videri debet. Magis
enim est inhumanum, non amare in homine quod homo est, sed amare quod
filius est : hoc est enim non in eo amare illud quod ad Deum
pertinet, sed amare illud quod ad se pertinet. Quid ergo mirum si ad
regnum non pervenit, qui non communem, sed privatam rem diligit? Imo
utrumque, ait quispiam: Imo illud unum, dicit Deus. Dicit enim
verissime Veritas: Nemo potest duobus dominis servire (Matth.
VI, 24). Nemo enim potest perfecte diligere quo vocamur, nisi
oderit unde revocamur. Vocamur autem ad perfectam naturam humanam,
qualem ante peccatum nostrum Deus fecit: revocamur autem ab ejus
dilectione, quam peccando meruimus. Quare oderimus oportet, unde ut
liberemur optamus.
89. Oderimus ergo temporales necessitudines, si aeternitatis
charitate flagramus. Diligat homo proximum tanquam seipsum. Certe
enim sibi ipsi nemo est pater, aut filius, aut affinis, aut aliquid
hujusmodi, sed tantum homo: qui ergo diligit aliquem tanquam seipsum,
hoc in eo debet diligere, quod sibi ipse est. Corpora vero non sunt
quod nos sumus: non ergo in homine corpus est expetendum aut
desiderandum. Valet enim ad hoc etiam quod praeceptum est: Ne
concupiscas rem proximi tui (Exod. 20, 17). Quapropter
quisquis in proximo aliud diligit quam sibi ipse est, non eum diligit
tanquam seipsum. Ipsa igitur natura humana sine carnali conditione
diligenda est, sive sit perficienda sive perfecta. Omnes sub uno Deo
patre cognati sunt, qui eum diligunt et faciunt voluntatem ipsius. Et
invicem sibi sunt, et patres cum sibi consulunt, et filii cum sibi
obtemperant, et fratres maxime, quia eos unus Pater testamento suo ad
unam haereditatem vocat.
|
|