CAPUT III. Vera religio christiana, quae hominibus persuasit, quod illis persuaderi posse Plato non credidit.

3. Illud tamen fidentissime dixerint, pace horum omnium, qui eorum libros pervicaciter diligunt, christianis temporibus quaenam religio potissimum tenenda sit, et quae ad veritatem ac beatitatem via est, non esse dubitandum. Si enim Plato ipse viveret, et me interrogantem non aspernaretur, vel potius, si quis ejus discipulas eo ipso tempore quo vivebat, eum interrogaret, cum sibi ab illo persuaderetur, non corporeis oculis, sed pura mente veritatem videri; cui quaecumque anima inhaesisset, eam beatam fieri atque perfectam: ad quam percipiendam nihil magis impedire, quam vitam libidinibus deditam et falsas imagines rerum sensibilium, quae nobis ab hoc sensibili mundo per corpus impressae, varias opiniones erroresque generarent; quamobrem sanandum esse animum ad intuendam incommutabilem rerum formam, et eodem modo semper se habentem atque undique sui similem pulchritudinem, nec distentam locis, nec tempore variatam, sed unum atque idem omni ex parte servantem, quam non crederent esse homines, cum ipsa vere summeque sit: caetera nasci, occidere, fluere, labi; et tamen in quantum sunt, ab illo aeterno Deo per ejus veritatem fabricata constare: in quibus animae tantum rationali et intellectuali datum est, ut ejus aeternitatis contemplatione perfruatur, atque afficiatur orneturque ex ea, aeternamque vitam possit mereri; sed dum nascentium atque transeuntium rerum amore ac dolore sauciatur, et dedita consuetudini hujus vitae atque sensibus corporis, inanibus evanescit imaginibus, irridet eos, qui dicunt esse aliquid, quod nec istis videatur oculis, nec ullo phantasmate cogitetur, sed mente sola et intelligentia cerni queat: cum haec ergo a magistro sibi persuaderentur, si ex eo quaereret ille discipulus, utrum si quisquam existeret vir magnus atque divinus, qui talia populis persuaderet credenda saltem, si percipere non valerent, aut si qui possent percipere, non pravis opinionibus multitudinis implicati, vulgaribus obruerentur erroribus; eum divinis honoribus dignum judicaret: responderet, credo, ille, non posse hoc ab homine fieri, nisi quem forte ipsa Dei Virtus atque Sapientia ab ipsa rerum natura exceptum, nec hominum magisterio, sed intima illuminatione ab incunabulis illustratum, tanta honestaret gratia, tanta firmitate roboraret, tanta denique majestate subveheret, ut omnia contemnendo quae pravi homines cupiunt, et omnia perpetiendo quae horrescunt, et omnia faciendo quae mirantur, genus humanum ad tam salubrem fidem summo amore atque auctoritate converteret. De honoribus vero ejus frustra se consuli, cum facile possit existimari quanti honores debeantur Sapientiae Dei, qua gestante et gubernante ille pro vera salute generis humani, magnum aliquid proprium, et quod supra homines esset, mereretur.

4. Quae si facta sunt, si litteris monumentisque celebrantur, si ab una regione terrarum, in qua sola unus colebatur Deus, et ubi talem nasci oportebat, per totum orbem terrarum missi electi viri, virtutibus atque sermonibus divini amoris incendia concitarunt; si confirmata saluberrima disciplina, illuminatas terras posteris reliquerunt; et, ne de praeteritis loquar, quae potest quisque non credere, si hodie per gentes populosque praedicatur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3). Si ad hoc percipiendum, diligendum, perfruendum ut anima sanetur, et tantae luci hauriendae mentis acies convalescat, dicitur avaris, Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et aerugo exterminant, et ubi fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque tinea neque rubigo exterminant, neque fures effodiunt, neque furantur: ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI, 19-21): dicitur luxuriosis, Qui seminat in carne, de carne metet corruptionem: qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Galat. VI, 8): dicitur superbis, Qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11): dicitur iracundis, Accepisti alapam, para alteram maxillam (Matth. V, 39): dicitur discordiosis, Diligite inimicos vestros (Ibid. 44): dicitur superstitiosis, Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21): dicitur curiosis, Nolite quaerere quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna sunt (II Cor. IV, 18): postremo dicitur omnibus, Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi (I Joan. II, 15, 16).

5. Si haec per totum orbem jam populis leguntur, et cum veneratione libentissime audiuntur. Si post tantum sanguinem, tantos ignes, tot cruces martyrum, tanto fertilius et uberius usque ad barbaras nationes Ecclesiae pullularunt. Si tot juvenum et virginum millia contemnentium nuptias casteque viventium jam nemo miratur: quod cum fecisset Plato, usque adeo perversam temporum suorum timuit opinionem, ut perhibeatur sacrificasse naturae , ut tanquam peccatum illud aboleretur. Si haec sic accipiuntur, ut quomodo antea talia disputare, sic nunc contra disputare monstruosum sit. Si tali pollicitationi atque sponsioni per omnes terrarum partes quas homines incolunt, sacra christiana traduntur. Si haec quotidie leguntur in ecclesiis, et a sacerdotibus exponuntur. Si tundunt pectora qui conantur haec implere; si tam innumerabiles aggrediuntur hanc viam, ut desertis divitiis et honoribus hujus mundi ex omni hominum genere uni Deo summo totam vitam dicare volentium, desertae quondam insulae ac multarum terrarum solitudo compleatur. Si denique per urbes atque oppida, castella, vicos et agros etiam, villasque privatas in tantum aperte persuadetur et appetitur a terrenis aversio, et in unum Deum verumque conversio, ut quotidie per universum orbem humanum genus una pene voce respondeat, sursum corda se habere ad Dominum (Ex can. Missae): quid adhuc oscitamus crapulam hesternam, et in mortuis pecudibus divina eloquia perscrutamur; si quando autem ad disputationem venitur, Platonico nomine ora crepantia, quam pectus vero plenum, magis habere gestimus?