CAPUT L. Scripturarum et interpretationum ratio. Allegoria quadruplex.

98. Cui si nondum possumus inhaerere, objurgemus saltem nostra phantasmata, et tam nugatorios et deceptorios ludos de spectaculo mentis ejiciamus. Utamur gradibus quos nobis divina providentia fabricare dignata est. Cum enim figmentis ludicris nimium delectati evanesceremus in cogitationibus nostris, et totam vitam in quaedam vana somnia verteremus; rationali creatura serviente legibus suis, per sonos ac litteras, ignem, fumum, nubem, columnam, quasi quaedam verba visibilia, cum infantia nostra parabolis ac similitudinibus quodammodo ludere, et interiores oculos nostros luto hujuscemodi curare non aspernata est ineffabilis misericordia Dei.

99. Distinguamus ergo quam fidem debeamus historiae, quam fidem debeamus intelligentiae, quid mandemus memoriae, verum esse nescientes. sed credentes tamen. Et ubi sit verum, quod non venit et transit, sed semper eodem modo manet. Qui sit modus interpretandae allegoriae, quae per sapientiam dicta creditur in Spiritu sancto: utrum a visibilibus antiquioribus ad visibilia recentiora eam perducere sufficiat; an usque ad animae affectiones atque naturam, an usque ad incommutabilem aeternitatem: an aliae significent gesta visibilia, aliae motus animorum, aliae legem aeternitatis; an aliquae inveniantur, in quibus haec omnia vestiganda sint. Et quae sit stabilis fides, sive historica et temporalis, sive spiritualis et aeterna, ad quam omnis interpretatio auctoritatis dirigenda sit. Et quid prosit ad intelligenda et obtinenda aeterna, ubi finis est omnium bonarum actionum, fides rerum temporalium. Et quid intersit inter allegoriam historiae, et allegoriam facti, et allegoriam sermonis, et allegoriam sacramenti. Et quomodo ipsa locutio divinarum Scripturarum secundum cujusque linguae proprietatem accipienda sit. Habet enim omnis lingua sua quaedam propria genera locutionum, quae cum in aliam linguam transferuntur, videntur absurda. Quid prosit tanta loquendi humilitas, ut non solum ira Dei, et tristitia, et a somno expergefactio, et memoria, et oblivio, et alia nonnulla quae in bonos homines cadere possunt, sed etiam poenitentiae, zeli, crapulae nomina, et alia hujusmodi in sacris Libris inveniantur. Et utrum oculi Dei, et manus, et pedes, et alia hujus generis membra, quae in Scripturis nominantur, ad visibilem formam humani corporis referenda sint; an ad significationes intelligibilium et spiritualium potentiarum, sicut galea, et scutum, et gladius, et cingulum, et caetera talia. Et quod maxime quaerendum est, quid prosit generi humano, quod sic nobiscum per rationalem, et genitalem, et corporalem creaturam sibi servientem divina providentia locuta est. Quo uno cognito, omnis ab animis protervitas puerilis excluditur, et introducitur sacrosancta religio.