CAPUT LI. Scripturarum perscrutatio in curiositatis medelam.

100. Omissis igitur et repudiatis nugis theatricis et poeticis, divinarum Scripturarum consideratione et tractatione pascamus animum atque potemus vanae curiositatis fame ac siti fessum et aestuantem, et inanibus phantasmatibus, tanquam pictis epulis, frustra refici satiarique cupientem: hoc vere liberali, et ingenuo ludo salubriter erudiamur. Si nos miracula spectaculorum, et pulchritudo delectant, illam desideremus videre Sapientiam, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Quid enim mirabilius, vi incorporea mundum corporeum fabricante et administrante? aut quid pulchrius ordinante et ornante?