|
102. Sed miseri homines, quibus cognita vilescunt, et novitatibus
gaudent, libentius discunt quam norunt, cum cognitio sit finis
discendi. Et quibus vilis est facilitas actionis, libentius certant
quam vincunt, cum victoria sit finis certandi. Et quibus vilis est
corporis salus, malunt vesci quam satiari, et malunt frui genitalibus
membris quam nullam talem commotionem pati; inveniuntur etiam qui
malunt dormire quam non dormitare: cum omnis illius voluptatis sit
finis, non esurire ac sitire, et non desiderare concubitum, et non
esse corpore fatigato.
103. Quare qui fines ipsos desiderant, prius curiositate carent,
cognoscentes eam esse certam cognitionem quae intus est, et ea
perfruentes quantum in hac vita queunt. Deinde accipiunt actionis
facilitatem pervicacia posita, scientes majorem esse facilioremque
victoriam, non resistere animositati cujusquam; et hoc, quantum in
hac vita queunt, sentiunt: postremo, etiam quietem corporis,
abstinendo ab iis rebus sine quibus agi haec vita potest; ita gustant
quam suavis est Dominus. Nec erit dubium quid post hanc vitam futurum
sit; et perfectionis suae fide, spe, charitate nutriuntur. Post
hanc autem vitam et cognitio perficietur; quia ex parte nunc scimus,
cum autem venerit quod perfectum est, non erit ex parte (I Cor.
XIII, 9, 10): et pax omnis aderit; nunc enim alia lex in
membris meis repugnat legi mentis meae, sed liberabit nos de corpore
mortis hujus gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom.
VII, 23-25); quia ex magna parte concordamus cum adversario,
dum cum illo sumus in via: et tota sanitas, et nulla indigentia, et
nulla fatigatio aderit corpori; quia corruptibile hoc, tempore atque
ordine suo quo resurrectio carnis futura est, induetur incorruptione
(I Cor. XV, 53). Non mirum autem, si hoc dabitur iis qui in
cognitione solam veritatem amant, et in actione solam pacem, et in
corpore solam sanitatem. Hoc enim in eis perficietur post hanc vitam,
quod in hac vita plus diligunt.
|
|