|
104. Qui ergo male utuntur tanto mentis bono, ut extra eam
visibilia magis appetant, quibus ad conspicienda et diligenda
intelligibilia commemorari debuerunt, dabuntur eis exteriores
tenebrae. Harum quippe initium est carnis prudentia, et sensuum
corporeorum imbecillitas. Et qui certaminibus delectantur,
alienabuntur a pace, et summis difficultatibus implicabuntur. Initium
enim summae difficultatis est bellum atque contentio. Et hoc
significare arbitror, quod ligantur ei manus et pedes, id est,
facilitas omnis aufertur operandi. Et qui sitire et esurire volunt,
et in libidinem ardescere et defatigari, ut libenter edant, et
bibant, et concumbant, et dormiant, amant indigentiam, quod est
initium summorum dolorum. Perficietur ergo in eis quod amant, ut ibi
sint ubi eis sit ploratus et stridor dentium (Matth. XXII,
13).
105. Plures enim sunt qui haec omnia simul vitia diligunt, et
quorum vita est spectare, contendere, manducare, bibere,
concumbere, dormire, et in cogitatione sua nihil aliud quam
phantasmata, quae de tali vita colligunt, amplexari; et ex eorum
fallacia, superstitionis vel impietatis regulas figere, quibus
decipiuntur, et quibus inhaerent, etiam si ab illecebris carnis se
abstinere conentur. Quia non bene utuntur talento sibi commisso, id
est mentis acie, qua videntur omnes, qui docti aut urbani aut faceti
nominantur, excellere. Sed habent eam in sudario ligatam, aut in
terra obrutam, id est delicatis et superfluis rebus, aut terrenis
cupiditatibus involutam et oppressam. Ligabuntur ergo his manus et
pedes, et mittentur in tenebras exteriores; ibi erit ploratus et
stridor dentium. Non quia ipsa dilexerunt; (quis enim haec
diligat?) sed quia illa quae dilexerunt, initia sunt istorum, et
necessario dilectores suos ad ista perducunt. Qui enim magis amant ire
quam redire aut pervenire, in longinquiora mittendi sunt; quoniam caro
sunt, et spiritus ambulans et non revertens.
106. Qui vero bene utitur vel ipsis quinque sensibus corporis ad
credenda et praedicanda opera Dei, et nutriendam charitatem ipsius,
vel actione vel cognitione ad pacificandam naturam suam, et
cognoscendum Deum, intrat in gaudium Domini sui. Propterea talentum
quod male utenti aufertur, illi datur qui talentis quinque bene usus
est (Matth. XXV, 14-30, et Luc. XIX, 15-26):
non quia transferri potest acumen intelligentiae, sed ita significatum
est posse hoc amittere negligentes et impios ingeniosos, et ad eam
pervenire diligentes et pios, quamvis ingenio tardiores. Non enim
datum est illud talentum ei qui acceperat duo; habet enim et hoc, qui
jam in actione et cognitione bene vivit: sed ei qui acceperat quinque.
Nondum enim habet ad aeterna contemplanda idoneam mentis aciem, qui
visibilibus tantum, id est temporalibus credit: sed habere potest,
qui horum omnium sensibilium Deum artificem laudat, et eum persuadet
fide, et exspectat spe, et quaerit charitate.
|
|