|
107. Quae cum ita sint, hortor vos, homines charissimi et proximi
mei, meque ipsum hortor vobiscum, ut ad id quo nos per sapientiam suam
Deus hortatur, quanta possumus celeritate curramus. Non diligamus
mundum, quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis, et
concupiscentia oculorum est, et ambitio saeculi (I Joan. II,
15, 16). Non diligamus per carnis voluptatem corrumpere atque
corrumpi, ne ad miserabiliorem corruptionem dolorum tormentorumque
veniamus. Non diligamus certamina, ne angelis qui talibus gaudent,
in potestatem demur, humiliandi, vinciendi, verberandi. Non
diligamus visibilia spectacula, ne ab ipsa veritate aberrando et amando
umbras, in tenebras projiciamur.
108. Non sit nobis religio in phantasmatibus nostris. Melius est
enim qualecumque verum, quam omne quidquid pro arbitrio fingi potest;
et tamen animam ipsam, quamvis anima vera sit cum falsa imaginatur,
colere non debemus. Melior est vera stipula, quam lux inani
cogitatione pro suspicantis voluntate formata; et tamen stipulam, quam
sentimus et tangimus, dementis est credere colendam. Non sit nobis
religio humanorum operum cultus. Meliores enim sunt ipsi artifices qui
talia fabricantur, quos tamen colere non debemus. Non sit nobis
religio cultus bestiarum. Meliores enim sunt extremi homines, quos
tamen colere non debemus. Non sit nobis religio cultus hominum
mortuorum: quia si pie vixerunt, non sic habentur ut tales quaerant
honores; sed illum a nobis coli volunt, quo illuminante laetantur
meriti sui nos esse consortes . Honorandi ergo sunt propter
imitationem, non adorandi propter religionem. Si autem male
vixerunt, ubicumque sint non sunt colendi. Non sit nobis religio
cultus daemonum; quia omnis superstitio cum sit magna poena hominum,
et periculosissima turpitudo, honor est ac triumphus illorum.
109. Non sit nobis religio terrarum cultus et aquarum; quia istis
purior et lucidior est aer, etiam caliginosus, quem tamen colere non
debemus. Non sit nobis religio etiam purioris aeris et serenioris
cultus: quia luce absente inumbratur; et purior illo est fulgor ignis
etiam hujus, quem tamen, quoniam pro voluntate accendimus et
exstinguimus, colere utique non debemus. Non sit nobis religio cultus
corporum aethereorum atque coelestium, quae quamvis omnibus caeteris
corporibus recte praeponantur, melior tamen ipsis est quaecumque vita.
Quapropter si animata sunt, melior est quaevis anima per seipsam,
quam corpus quodlibet animatum; et tamen animam vitiosam nemo colendam
esse censuerit. Non sit nobis religio cultus illius vitae, qua
dicuntur arbores vivere: quoniam nullus sensus in illa est; et ex eo
genere est ista qua nostri etiam corporis numerositas agitur, qua etiam
capilli et ossa vivunt, quae sine sensu praeciduntur: hac autem melior
est vita sentiens; et tamen vitam bestiarum colere non debemus.
110. Non sit nobis religio vel ipsa perfecta et sapiens anima
rationalis, sive in ministerio universitatis, sive in ministerio
partium stabilita, sive quae in summis hominibus exspectat
commutationem reformationemque portionis suae; quoniam omnis vita
rationalis si perfecta est, incommutabili veritati secum intrinsecus
sine strepitu loquenti obtemperat, non obtemperans autem vitiosa fit.
Non ergo per se excellit, sed per illam cui libenter obtemperat.
Quod ergo colit summus angelus, id colendum est etiam ab homine
ultimo, quia ipsa hominis natura id non colendo facta est ultima. Non
enim aliunde sapiens angelus, aliunde homo; aliunde ille verax,
aliunde homo; sed ab una incommutabili sapientia et veritate. Nam id
ipsum actum est temporali dispensatione ad salutem nostram, ut naturam
humanam ipsa Dei Virtus, et Dei Sapientia incommutabilis, et
consubstantialis Patri et coaeterna, suscipere dignaretur, per quam
nos doceret id esse homini colendum, quod ab omni creatura
intellectuali et rationali colendum est. Hoc etiam ipsos optimos
Angelos, et excellentissima Dei ministeria velle credamus, ut unum
cum ipsis colamus Deum, cujus contemplatione beati sunt. Neque enim
et nos videndo angelum beati sumus; sed videndo veritatem, qua etiam
ipsos diligimus Angelos, et his congratulamur. Nec invidemus quod ea
paratiores, vel nullis molestiis interpedientibus perfruuntur: sed
magis eos diligimus, quoniam et nos tale aliquid sperare a communi
Domino jussi sumus. Quare honoramus eos charitate, non servitute.
Nec eis templa construimus: nolunt enim se sic honorari a nobis; quia
nos ipsos cum boni sumus, templa summi Dei esse noverunt. Recte
itaque scribitur, hominem ab angelo prohibitum ne se adoraret, sed
unum Dominum sub quo ei esset et ille conservus (Apoc. XXII,
9).
111. Qui autem nos invitant ut sibi serviamus, et tanquam deos
colamus, similes sunt superbis hominibus, quibus si liceat, similiter
coli volunt: sed istos homines perpeti minus, illos vero colere magis
periculosum est. Omnis enim hominum dominatus in homines, aut
dominantium aut servientium morte finitur: servitus autem sub angelorum
malorum superbia, propter ipsum tempus quod est post mortem magis
metuenda est. Illud etiam cuivis cognoscere facile est, quod sub
homine dominante liberas cogitationes habere concessum est: illos autem
dominos in mentibus ipsis formidamus, qui unus est oculus intuendae ac
percipiendae veritatis. Quare si omnibus potestatibus, quae dantur
hominibus ad regendam rempublicam, pro nostro vinculo subditi sumus,
reddentes Caesari quod Caesaris est, et Deo quod Dei est (Matth.
XXII, 21), non est metuendum ne hoc post mortem nostram aliquis
exigat. Et aliud est servitus animae, aliud servitus corporis.
Justi autem homines, et in uno Deo habentes omnia gaudia sua, quando
per eorum facta Deus benedicitur, congratulantur laudantibus: cum
vero ipsi tanquam ipsi laudantur, corrigunt errantes quos possunt;
quos autem non possunt, non eis gratulantur, et ab illo vitio corrigi
volunt. Quibus si similes, vel etiam mundiores atque sanctiores sunt
boni Angeli, et omnia sancta Dei ministeria; quid metuimus ne
aliquem illorum offendamus, si non superstitiosi fuerimus, cum ipsis
adjuvantibus ad unum Deum tendentes, et ei uni religantes animas
nostras, unde religio dicta creditur, omni superstitione careamus ?
112. Ecce unum Deum colo, unum omnium Principium, et
Sapientiam qua sapiens est quaecumque anima sapiens est, et ipsum
Munus quo beata sunt quaecumque beata sunt. Quisquis Angelorum
diligit hunc Deum, certus sum quod etiam me diligit. Quisquis in
illo manet, et potest humanas preces sentire, in illo me exaudit.
Quisquis ipsum habet bonum suum, in ipso me adjuvat, nec mihi ejus
participationem potest invidere. Dicant ergo mihi adoratores, aut
adulatores partium mundi, quem non optimum sibi concillet, qui hoc
unum colit, quod omnis optimus diligit, et cujus cognitione gaudet,
et ad quod principium recurrendo fit optimus. Quisquis vero angelus
excessus suos diligit, et veritati esse subditus non vult, et privato
suo laetari cupiens a communi omnium bono et vera beatitudine lapsus est
, cui omnes mali subjugandi et premendi, nullus autem bonus nisi
exercendus in potestatem datur; nullo dubitante non est colendus;
cujus laetitia est nostra miseria et cujus damnum est nostra reversio.
113. Religet ergo nos religio uni omnipotenti Deo; quia inter
mentem nostram qua illum intelligimus Patrem, et veritatem, id est
lucem interiorem per quam illum intelligimus, nulla interposita
creatura est. Quare ipsam quoque Veritatem nulla ex parte dissimilem
in ipso, et cum ipso veneremur, quae forma est omnium, quae ab uno
facta sunt, et ad unum nituntur. Unde apparet spiritualibus animis,
per hanc formam esse facta omnia, quae sola implet quod appetunt
omnia. Quae tamen omnia neque fierent a Patre per Filium, neque
suis finibus salva essent, nisi Deus summe bonus esset: qui et nulli
naturae, quae ab ipso bona esse posset, invidit; et in bono ipso alia
quantum vellent, alia quantum possent, ut manerent dedit. Quare
ipsum Donum Dei cum Patre et Filio aeque incommutabile colere et
tenere nos convenit: unius substantiae Trinitatem, unum Deum a quo
sumus, per quem sumus, in quo sumus: a quo discessimus, cui
dissimiles facti sumus, a quo perire non permissi sumus: principium ad
quod recurrimus, et formam quam sequimur, et gratiam qua
reconciliamur: unum Deum quo auctore conditi sumus, et similitudinem
ejus per quam ad unitatem formamur , et pacem qua unitati adhaeremus:
Deum qui dixit, Fiat (Gen. I); et Verbum per quod factum est
omne quod substantialiter et naturaliter factum est; et Donum
benignitatis ejus, quo placuit et conciliatum est auctori suo, ut non
interiret quidquid ab eo per Verbum factum est: unum Deum quo
creatore vivimus, per quem reformati sapienter vivimus, quem
diligentes et quo fruentes beate vivimus: unum Deum ex quo omnia, per
quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen
(Rom. XI, 36).
|
|