|
6. Qui ergo sensibilem istum mundum contemnere et animam virtute
purgandam, summo Deo subjicere atque subjugare, vanum aut malum
putant, alia ratione refellendi sunt: si tamen cum his dignum est
disputare. Qui autem bonum et appetendum fatentur, cognoscant Deum
et cedant Deo, per quem populis jam omnibus haec credenda persuasa
sunt. Quod utique ab ipsis fieret, si tantum valerent: aut si non
fieret, crimen invidentiae vitare non possent. Ergo cedant ei a quo
factum est, nec curiositate aut inani jactantia impediantur quominus
agnoscant, quid intersit inter paucorum timidas conjecturas, et
manifestam salutem correptionemque populorum. Illi enim si
reviviscerent, quorum isti nominibus gloriantur, et invenirent
refertas ecclesias, templaque deserta, et a cupiditate bonorum
temporalium et fluentium ad spem vitae aeternae et bona spiritualia et
intelligibilia vocari et currere humanum genus; dicerent fortasse (si
tales essent, quales fuisse memorantur): Haec sunt quae nos
persuadere populis non ausi sumus, et eorum potius consuetudini
cessimus, quam illos in nostram fidem voluntatemque traduximus.
7. Itaque si hanc vitam illi viri nobiscum rursum agere potuissent,
viderent profecto cujus auctoritate facilius consuleretur hominibus, et
paucis mutatis verbis atque sententiis christiani fierent, sicut
plerique recentiorum nostrorumque temporum Platonici fecerunt. Aut si
hoc non faterentur neque facerent, in superbia et invidia remanentes,
nescio utrum possent ad ea ipsa quae appetenda et desideranda esse
dixerant, cum istis sordibus viscoque revolare. Nam tertio vitio
curiositatis in percunctandis daemonibus, quo isti maxime, cum quibus
nunc agitur, Pagani a christiana salute revocantur, quia nimis
puerile est, nescio utrum tales illi praepedirentur viri.
|
|