DE VISITATIONE INFIRMORUM

LIBER PRIMUS INCERTI AUCTORIS.


CAPUT PRIMUM. Flere quando effeminatum, quando humanum.

Visitationis gratia nepoti meo charissimo morienti extremum vale dicturus, hesterna die processi: sed tactus dolore cordis intrinsecus, non sine quantulacumque oculorum humectatione vix verbum in aliquod tandem ora singultuosa resolvi, unde nec digna me, nec digna se satis proferre potui. Si enim (quod omnium est) animus dolore non minimo affectus verba attentaret, ipsa verborum attentatio lacrymarum esset augmentatio. Parcebam itaque verbis, ut parcerem lacrymis. Non consolatorias siquidem effundere lacrymas, effeminatum est: porro nullas (cum gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus jubeamur), et inobedientia et inhumanitas est. Et lacrymatus est Jesus. Plorabo igitur, mi nepos dulcissime, ne sim inobediens et inhumanus, sive non imitator mei Jesu: temperabo quoque a lacrymis, ne nimis videar effeminatus.