|
Tu quoque viam universae carnis, nepos amantissime, ingredi
festinas: quo visurus es parentes tuos, Patriarchas sanctos, omnium
etiam summam beatitudinem. Ad tanti igitur itineris, ne deficias in
via, subsidium grande viaticum tibi est necessarium. In muro
civitatis supernae apponendus es lapis vivus, in cujus aedificio non
auditur strepitus aut malleus. Hic perferendus est strepitus, hic
adjiciendus est lapidi malleus, hic conterendum est totum lapidis
quadrandi supervacaneum. Strepitus sit peccatorum tuorum recordatio,
super quibus perstrepat in aure sacerdotis humillima tua confessio,
juxta illud, Confitemini alterutrum peccata vestra (Jacobi V,
16). Malleus sit poenitentia cordis plus quam pectoris percussio:
quae utraque, dum adhuc aliquantulum in hac vita praevales, ita
modificentur, ne in aedificii Dei appositione necessaria habeantur.
Nam quo vadis? Ad vitam. Per quam viam? Audi Dominum dicentem,
Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Non potes
errare, Christus via est; non potes falli, Christus veritas est;
non potes non vivere, Christus vita est: per Christum viam vades ad
Christum veram vitam. Christus via est, tu viator: Christum
viaticum porta, conducet te ad se ipsum via, veritas et vita. Sed
quo invenies viam istam? quo invenies viaticum? Christus Deus est:
Deus autem ubique est. Si Deus ubique est; et in te est, post te
est, ante te est, et in circuitu tuo est, Dei omnia plena sunt. Ne
longe Deum arbitreris, quocumque quaesieris, ipsum invenies. Si
ascenderis in coelum, illic est: si descenderis ad infernum, adest.
Si sumpseris pennas tuas diluculo, ut habites in extremis maris,
etenim illic manus sua deducet te, et tenebit te dextera sua (Psal.
CXXXVIII, 8, etc.). Deum igitur ubique hospitem habes.
Hospitium acceptum fac hospiti tanto; et tunc securus dices hospiti
tuo, ut in eundo deducat te, et in deducendo conducat te, in
conducendo perducat te, et in perducendo hospitetur te. Dico tibi,
si sibi gratum exhibueris hospitium, gratius et gratantius exhibebit
tibi hospitium suum. O quam beatus eris, si hospes Dei fueris, si
in civitate sua, coelesti scilicet Jerusalem, mansionem acceperis;
si Deus in die aliqua tibi gratias agens dixerit, Hospes fui, et
collegisti me, et quamdiu fecisti uni ex his minimis meis, mihi
fecisti (Matth. XXV, 35-40): veni, benedicte Patris
mei, percipe regnum! Erraveram equidem, quoniam pro hospitio tuo
hospitium Dei promiseram: civem jam conscriptum, imo jam
conregnantem, hospitem vocaveram. Non promittit tibi Deus
hospitium, promittit regnum: regnabis cum Christo, eris haeres
Dei, cohaeres autem Christi (Rom. VIII, 17).
|
|