|
Sed ad tantam felicitatem adipiscendam praeparatio multifaria tibi,
charissime, est necessaria. De confessione et poenitentia superius
breviter notatum est. Confiteri et poenitere, a malo est declinare.
A malo declinare, quodam modo bonum est. Sed audisti, Declina a
malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27). Bona est a malo
declinatio: sed necessaria est ad bonum faciendum festina et efficax
exhilaratio. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX,
7). Et quid est bonum facere? In publico est boni faciendi
regula. Enarrat sibi bona impensa Doctor doctorum ita dicens,
Hospes fui, nudus et in carcere, sitiens et esuriens; et
ministrastis mihi. Et haec mihi fecistis, quamdiu uni ex minimis meis
fecistis (Matth. XXV, 35, etc.). Grande bonum, quod cum
fit in pauperes, redundat in Deum. Sed in pauperes largitio non est
totius boni exhibitio. Dicit Apostolus, Si distribuero in cibos
pauperum omnes facultates meas, charitatem autem non habuero, nihil
mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Ergo totius boni summa est
charitas. Distributio facultatum tuarum in pauperes, nisi ex radice
charitatis procedat, in Deum non redundat. Deus charitas est (I
Joan. IV, 8). Quod ex Deo procedit, in Deum redundat: quod
in Deum non redundat, ex charitate non procedit; ex Deo igitur
processio, et in Deum redundatio, Dei dona sunt. Distribue itaque
sic tua in pauperes, ut in Deum distributio redundet. Sed quid
distribues? Forsitan deest quod distribuas. Audi Tobiam: Fili,
si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si autem exiguum, etiam
illud exiguum impertiri stude (Tob. IV, 9). Si dederis alicui
calicem aquae saltem frigidae, non perdes mercedem tuam (Matth. X,
42). Sed forsitan et aqua deest: sed habes quod distribuas.
Habes te ipsum: da te ipsum Deo, et habebis ipsum Deum. Quomodo
dabis te Deo? Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives.
Forsitan domum non habes: dispone tibi, si non disponis domui
(Isai. XXXVIII, 1). Qualis erit illa dispositio? Dilige
Deum, et diliget te Deus. Assume pennas cum quibus ad Deum
evoles. Pennae quibus evoles, sunt dilectio Dei et proximi. Dei et
proximi dilectio, apta tui ipsius est dispositio. Diliges proximum
tuum sicut te ipsum. Dilectio proximi malum non operatur (Rom.
XIII, 9 et 10). De dilectione Dei quid dicam? Diliges
Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex
totis viribus tuis (Deut. VI, 5). Diligat Deum oculus tuus,
os tuum, manus tua, pes tuus, omnis sensus tuus, quidquid tu es,
quidquid dilectionis in te est, tu totus diligas Deum. Hae sunt duae
alae, quibus evoles ad coelos, transveharis ad sanctos, inseraris
inter Angelos. Si otiosa sit manus ab opere, pes a deambulatione:
sed nunquam sancta anima vel mens timens Deum vacare poterit a
dilectione.
|
|