CAPUT IV. Quod correptio, ut Dei donum, diligenda.

Sed dicis, Diligo Deum. Bene, utinam sit in te quod promisisti sermone. Dilectionis Dei probatio, mandatorum ipsius est completio; operum suorum voluntaria completio, amare quod amat Deus, ardenti desiderio amplecti quod facit Deus. Si igitur Deum diligis, quod facit Deus diligis: et si quod facit Deus diligis, disciplinam Dei flagellantem te diligis. Flagellum Dei sustines? Tussi laboras? pulmone deficis? cibum stomachus respuit? phthisi decoqueris? vinum fastidis? dyssenteria sauciaris? multimodo morborum genere afficeris? Sed et haec, si oculum habes, si cordatus es, Dei dona sunt. Disciplinam patris ne abjicias, fili. Nemo filius, quem non corripit pater. Sed noli deficere a disciplina Domini, et ne fatigeris dum ab eo argueris (Hebr. XII, 5). Quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi (Prov. III, 12). Vis scire, quia infirmitas corporis salutem animae parturit? Audi Dominum Apostolo respondentem, Virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9): ac si dicat, Complectere quam pateris infirmitatem: quoniam ita proficies de virtute in virtutem. Si in infirmitate virtus augmentatur, virtus autem est salus animae: infirmitas corporis, quando quidem per virtutem animae parit salutem, donum Dei est; non enim est aliunde nisi ex Deo salus animae. Flagellum ergo Dei ne contemnas: sed flagellatus dic Deo gratias. Dilige corripientem, dilige corrigentem, dilige arguentem, non in furore, non in ira, sed in misericordia. Aperi pulsanti, devotus esto vocanti, gratias age miseranti. Redi ad te, cogita parumper, cogita de Deo, pensa si potes quoniam super omnia opera sua ipsius miserationes (Psal. CXLIV, 9). Ipse Deus est, ipse judex est; nec te vult damnari, nollet te male judicari, vult tui misereri, flagellat in te misericorditer, quod in eum deliquisti pertinaciter.