CAPUT V. Misericordia Dei quasi injusta.

Deus meus, Deus meus, audebo dicere, pace tua dicam, quoniam magno repletus gaudio dicam, in quodam ecstasis tripudio de te praesumendo dicam: Nisi quia Deus es, injustus esses, quia peccavimus graviter, inhaeremus peccato pertinaciter, gaudemus de peccato, post peccatum ambulamus, extenso collo peccatum nostrum praedicamus, nec abscondimus: et tu placatus es. Nos te provocamus ad iram, tu autem conducis nos ad misericordiam: nos irritamus te ad furorem, tu autem differs vindictam. Justo exterminio punire poteras peccantes, subvertere negligentes: et patientia tua exspectat ut corrigamur poenitentes. Deus meus misericordia mea, numquid non haec est injustitia? Sed numquid injustitia apud Deum (Rom. IX, 14)? Absit. Quod enim sustinet Deus judex justus patienter, quod justa severitas flectitur misericorditer, totum Deus est. Neque enim aliter Deus esses, nisi flectereris, nisi patereris, nisi miserereris: neque aliter flectereris, patereris, miserereris, nisi Deus esses. Quodcumque igitur facis, tuum est. Fac igitur, Deus, quod facis: quia quod facis, tuum est. Quod tuum est, bonum est: quod igitur facis, bonum est, Deus meus, misericordia mea.