|
Tu igitur, chare mi, ad modicum migraturus de mundo, tantam et tam
ineffabilem benignitatem Domini Dei tui ne spernas, flagellum ipsius
gaudenter suscipe. Flagellat in te quod nescis, nec injuste; justa
enim sunt ipsius judicia: morbus hic corporis, medicina est
spiritualis. Porro recogita quod morbus tuus, ut aiunt medici, est
incurabilis: et tecum revolve, quoniam si contra Deum praesumpseris
murmurare; et morbum velis nolis sustinebis, nec murmurando
sanaberis: imo anima debilitaberis, dum contra Deum tuum, patrem
tuum, medicum tuum, magistrum tuum mansuetissimum et
tranquillissimum, in ipso flagello pacatissimum, qui nunquam iratus,
cum iratus est misericordiae recordatur, murmuraveris. Meis igitur
acquiesce consiliis, et quando quidem murmurando duo mala sustineres,
pacificus esto, et gravamen corporale fac tibi antidotum spirituale.
Non enim si in flagello vis Deum recognoscere, corpore et anima
flagellaberis: non enim flagellat Deus bis in idipsum. O quam
jucundo pectore, quam laeto corde visitationem divinam debes
praeoptare! Certe si corpore totus praevaleres, infirmitatem
medicinalem a Deo debueras votis omnibus expetere, et ne sanitas
corporis infirmitas esset animae metuere. Nihil aliud scio, sed quia
infirmaris, utiliter debes gaudere: quia juxta est vocatio divina,
debes ei totis nisibus laetus adesse. Eia si episcopatum aut honorem
alium, ut sanitatem infirmis optabilem tibi concessisset Deus, nonne
omni gaudio illud donum Dei susciperes? Certe majori exsultatione,
affectuosiori voluntate, cum gratiarum etiam actione hanc Dei
animadversionem debes tibi unicam habere, quia et hoc utilissimum donum
Dei est. Porro si de vitae istius naufragio, deque compendiosae
mortis camparando commercio cogitares, quam inenarrabiliter vivere
fastidires, quam festinanter mori in Domino concupisceres! Beati
enim mortui qui in Domino moriuntur (Apoc. XIV, 13).
Nam ut collationem quamdam breviter faciamus, conferamus, si placet,
de vita praesenti, quae initium dolorum est, et quasi per amicum
litigium quid potius appetendum sit, male vivere, an bene mori,
discutiamus: nam bene vivere praesentialiter nemo potest: Omnis enim
homo mendax (Psal. CXV, 11). Et Apostolus homo prae
caeteris hominibus videns aliam legem in membris suis legi mentis suae
repugnantem (Rom. VII, 23), cupit dissolvi et esse cum
Christo (Philipp. I, 23). Et scimus quia omnis creatura
ingemiscit et parturit (Rom. VIII, 22), usquequo liberetur a
servitute corruptionis per eum qui subjecit eam in spe. Denique quis
numerare potest praesentis vitae molestias, esurire, sitire, algere,
calere, lassari? Innumerabilia sunt, ex ipsa consuetudine nobis
domestica sunt. Tamen initium dolorum haec. Sed ut altius revolvamus
quae intra nos sunt, cupere, amare, odire, fornicari, adulterare,
occidere vel occidi, rapere, furari, nonne inimicae passiones nobis
sunt? Tamen quis immunis, quis liber est ab his omnibus? Et quis
tot et tantarum obnoxius passionum, immunis erit a peccato? Et quis
vivens sub peccato, bene vivit? Ergo male vivit omnis homo, quia et
peccatum malum est. Denique audenter pronuntio, quia principium vitae
hominis initium dolorum est. Fuere philosophi hoc non ignorantes, qui
in ortu puerorum lugebant, in morte autem gaudebant: hoc
significantes, quia homo ad laborem nascitur, ad requiem autem
moritur. Sanctus etiam David et de ortu et de vita filii, quem de
Bersabee susceperat, in tantum est contristatus, ut dum puer adhuc
viveret, lugens et incoenatus maneret; mortuo autem puerulo, et
gauderet et coenaret (II Reg. XII, 16, etc.). O mors
desiderabilis! o mors omnium malorum praesentium finis! o mors laboris
clausula, quietis principium! Quis excogitare queat tuarum utilitates
beatitudinum? Nam male mori, Christianorum non est: bene autem
mori, cum Christo vivere est. Et quis ipsius beneficia sufficienter
expediat, quae hominem Christo conglutinat, quae, ut dictum est,
finis malorum est, nutrix initiumque securae felicitatis? Valeas,
mors mi dilectissima, confiteor quoniam si possem, libenter te
complecterer, libenter te gustarem, ultro subirem: et testor, quia
omnis mea cogitatio, et epistolae praesentis frequentata lectio
instigat me ad tui dilectionem, tantum ne intempestiva venias. Tu
autem, caro mea et os meum, quem epistola mea visitat, quam et
extremam moriturus accipis, de hac eadem epistola, et de aliis quae in
te sunt exemplaribus consolationem accipe: ne in extremo positus,
tanquam desolatus ad curiam Dei tui venias.
|
|