|
Superioris tractatus cursum me clausisse putaveram, cum quidam de
fratribus illum accipientes, ipsi attentius inhaerentes, accurate
collaudaverunt, et, sicuti testabantur, pro alia utilitate sui
gratanter relegerunt, et eum communi decedentium a saeculo consolationi
necessarium judicaverunt. Ego autem fraternum gaudium meum
existimans, ita illud complexatus sum, ut in ipsorum laetitia mihi
meum complaceret opusculum, et quod ipse impraemeditatus dictaveram,
solitario peragerem scrutinio. Erant autem quae scripta fuerant
simpliciter, sed, ut reor, catholice dicta. Unde et dictorum
simplicitati propter fratrum benevolentiam, qui jam ita laudaverunt,
peperci. Ipsi autem licet volumen esset parvulum, Visitationem
infirmorum illud appellaverunt: ego autem superiora uti erant, manere
passus sum. Sed quoniam epistolari studueram brevitati, quaedam
praetermiseram quae ad eamdem infirmi visitationem necessaria fuissent.
Ea ergo quae compendii gratia praetermiseram, necnon et ea quae super
idem negotium a me postea requisita sunt, stilo subsequenti
commendavi. Erant quoque ordine praecedentia, sed ipsa praeposteravit
ad alia tendendi non inutilis velocitas.
|
|