CAPUT II. Fides hinc migraturo necessaria. Maxime circa Christum versanda. Christus hominem super Angelos extulit.

Mi charissime, recessurus a nobis (te etenim compellit dies ultima), fidelis esto: sine fide enim non potes placere Deo; neque enim infidelis Deo est acceptabilis. Sunt ergo de Deo multa credenda ad salutem animae necessaria. Sacramentis igitur divinis fides plus quam verborum argumentatio adhibenda est. Neque etenim singillatim de Deo credenda per rationis argumenta possumus comprehendere, possumus autem et debemus credere. Nam neque de Deo loquimur, quin a nobismetipsis aliquantulum mente excedamus: ubi igitur est mentis excessio, idonea est fidei successio. Mirabile ergo illud de Trinitatis unitate, de unitatis deifica Trinitate sacramentum, magis est credendum quam exponendum. Enimvero credatur sacrae Scripturae testimoniis. Sunt et alia de Deo Filio quasi nobis propinqua et contigua, et ex ipsa sui propinquitate et contiguitate nobis familiaria, et ex ipsa familiaritate nobis delectabilia. Delectabile quippe est homini et salutare morienti, loqui et satiari de humanitate Christi. Quod enim Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), hominis est; quod homo Deus factus est, hominis est; utrumque igitur hoc ineffabile sacramentum hominis est. Quoniam ergo infirmus hominis intellectus ex sui ipsius humanitate ponderosa hebetatus, videns nunc per speculum in aenigmate (I Cor. XIII, 12), Dei non potest divinitatem, ut dignum est comprehendere; ad illam quae sua est, Christi humanitatem oculum suum intellectualem reflectat. In illa delectetur, ex illa quoque satietur, ad ipsam faciem suam convertat, sicut de Ezechia dictum est, Convertit Ezechias faciem suam cum lacrymis ad parietem (IV Reg. XX, 2). Paries, Christi humanitas est. Unde ita Salomon: En ipse stat post parietem nostrum (Cant. II, 9): Divinitas ipsius videlicet ad nullum deflexa vel deflectenda peccatum, sub carne nostra latitabat. Nam et in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 38). Ad hunc revera parietem Ezechias sub mortis articulo, quem ei propheta per spiritum praedixerat, faciem convertit: et ita convaluit. Hac valetudinis exspectatione tandem securus Jacob ita tripudiat: Vidi Dominum facie divinitatis, in qua erat Deus, ad faciem humanitatis, quam erat assumpturus; et sic salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 30). Hujus incarnationis desiderio flagrabant omnes sancti: quippe quibus erat manifestum, non aliter posse salvari genus humanum, nisi per Filium Dei incarnatum. Non enim est in alio aliquo salus; nec enim nomen est aliud sub coelo datum hominibus, in quo oporteat hominem salvari (Act. IV, 12). Ad hunc igitur parietem nostrum, mediatorem nostrum converte faciem tuam familiarius, quod tuum est aggredere securius. Scit compati tuis infirmitatibus, qui factus est tuae infirmitatis participando consocius. Praerogativam nostrae carnis in coelos evexit superius, quia exaltatus est super coelos homo Deus. Participatus est nostrae humanitatis, ut nos participaremur suae divinitatis. Aude igitur, fili mi, de homine tuo Deo facere quoddam participium; quia prior fecit Deus de homine tuo puro sibi participium. Ex divinitate processit salvatio, ex humanitate redemptio; utrumque tamen ex utroque. Sed quia meum est meum , quia et ex me mihi quadam cogitatione et cognatione, et secreta quadam affectione conglutino, quodam proprio jure consanguinitatis mihi vindico: tutius et jucundius loquor ad meum Jesum, quam ad aliquem sanctorum spirituum: plus debet mihi Christus, quam cuilibet coelestium spirituum. Quod tu es, fieri dignatus est Deus: non factus est quod est angelus, etsi sit magni consilii Angelus. Te exaltavit super Angelos; tu etenim judicabis Angelos. Nollem habere locum angeli, si possem habere locum debitum homini. Ad curiam Dei sui, Dei tui praecessit Deus tuus, homo tuus, tunica tua, tunica polymita, quam sibi decentissime coaptavit, indutus: ibi assiduus interpellat pro nobis, non jam ab Angelis minoratus, imo gloria et honore coronatus, et super opera manuum Dei constitutus (Psal. VIII, 6). Quem igitur habes intercessorem, habes mediatorem, constitue tibi propitium adjutorem. Et si Deus pro te, quis contra te (Rom. VIII, 31)? Firmiter igitur et fideliter credenda est Dei incarnatio, passio et resurrectio, et super coelos ascensio, nec non et tui ipsius futura reformatio. Haec, fili mi, fides tua habeat, perscrutetur et teneat cor tuum: nihil dulcius sapiat, os tuum audacter confiteatur et concinat. Corde etenim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Id. X, 10).