|
Et licet haec sufficere valeant ad salutem, tamen sunt quaedam
exteriora signa pigritantis etiam fidei aliquando excitatoria, et quasi
quamdam compunctionem penetralibus suis figentia: quae et
christianitatis religio vult observari, et amicorum ad infirmos
convenientum devotio gaudet adimpleri. Haec et tu, fili mi, non
negligas; erunt siquidem et tibi ipsi salubria, et mihi charisque tuis
consolatoria. Habent siquidem Christianorum arcana illius dominicae
crucis quasi quoddam venerabile monimentum, quod de crucis ipsius
imaginatione crucem cognominant: quod et nos omni veneratione
dignissimum fatemur, et ad recordationem Crucifixi nostri veneramur.
Adjicitur etenim super crucem quaedam hominis inibi patientis imago,
per quod salutifera Jesu Christi nobis renovatur passio: hanc
complectere humiliter, venerare suppliciter, tamen haec ad memoriam
tibi reducens:
|
Nec Deus est, nec homo, praesens, quam cerno, figura:
Sed Deus est et homo, quem signat sacra figura,
Verus homo verusque Deus, tamen unus uterque
Probra crucis patitur, mortem subit, et sepelitur:
Vivit idem, crucis haec per signa triumphat ab hoste.
Id notum nobis crucis hujus littera reddit,
Scilicet ipsius nota sunt crux et crucifixus,
Haec et ego veneror, Jesum quoque semper adoro.
|
|
Tu autem bone Jesu, qui pro me pendens ita passus es, mihi misereri
digneris, et praesta qui mihi mortuus es, et ad hoc mortuus es, ut
mundo moriens tibi vivam, bone Jesu.
|
|