CAPUT IV. De Sacramentis ab infirmo suscipiendis. Quod non sufficiat soli Deo confiteri.

Nec praetermittendum est illud apostoli Jacobi praeceptum, Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo sancto in nomine Domini Jesu, et oratio fidei salvabit infirmum (Jacobi V, 14, 15). Ergo sic roges de te et pro te fieri, sicut dixit apostolus Jacobus, imo per Apostolum suum Dominus. Ipsa videlicet olei sacrati delibutio, intelligitur Spiritus sancti typicalis unctio. Illud etiam vivificum Dominici corporis supplementum suscipere, fili mi, non renuas: quin potius illud avidissime quaeras, fideliter comedas. Cibus ille etenim incomparabilis, ineffabilis, viaticum tibi erit saluberrimum: redemptionis tuae pretium, Redemptoris monimentum, et redempti munimentum. De confessione superiori tractatu te breviter commonefeci, quod urgebat me ad alia tendendi curiosa necessitas. Nunc quoque de eodem confessionis capitulo recapitulationem compendiosam facere dispono.

Sunt quidam, qui sufficere sibi ad salutem autumant, si soli Deo, cui nihil occultum est, quem nullius latet conscientia, sua confiteantur crimina. Nolunt enim, aut erubescunt, sive dedignantur ostendere se sacerdotibus; quos tamen inter lepram et lepram discernere per legislatorem constituit Dominus (Deut. XVII, 8 et 9). Sed nolo ut ipsa decipiaris opinione, quatenus confundaris confiteri coram Domini vicario, tabescens prae rubore, vel cervicosus prae dedignatione: nam ipsius humiliter subeundum est judicium, quem Dominus sibi non dedignatur vicarium. Ergo ad te venire roges sacerdotem, et fac ipsum conscientiarum tuarum penitissimarum participem. Non seducat te somniantium illa superstitio, quae in visitando confirmat, quia salvat sacerdote inconsulto ad Deum peccatorum confessio. Nos autem non abnegamus quin sit ad Deum frequenter referenda peccatorum confessio. Beatus enim qui tenebit, et allidet parvulos vel maximos suos ad petram (Psal. CXXXVI, 9). Petra autem Christus est (I Cor. X, 4). Sed testamur, et testatur illud sana doctrina, ne tibi applaudentium faveas auribus, quoniam prius eges sacerdotis, qui mediator sit ad Deum tuum, salubri judicio: alioquin et sub Lege et gratia, Ite et ostendite vos sacerdotibus (Luc. XVII, 14; Levit. XIV, 2), responsum divinum quomodo consummaretur? Confitemini alterutrum peccata vestra (Jacobi V, 16), quomodo compleretur? Ergo cicatricum tuarum arbiter, Dei vice, dominus adhibeatur presbyter, et revela ei vias tuas: et ipse tibi exhibebit antidotum reconciliationis.